Epistola ducis Venetorum ad papam. Excusat se de excisa Jadera, et de expugnata Constantinopoli rationem reddit; exinde supplicat ut petitiones quas ei facit per nuntios benigne exaudiat.

[Col. 0511B]

[Venerabili in Christo Patri, et Domino, I. Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, H. Dandulus Dalmatiae atque Croatiae dux, vester humilis et devotus, cum omni devotione servitium. Notum facio sanctitati vestrae, quod, cum crucem assumpserim pro servitio Jesu Christi et sanctae Romanae Ecclesiae, et transmeandi gratia de Venetiis iter arripuerim, necessitate temporis hiemalis ingruente, oportuit me cum stolio meo, et peregrinorum [Col. 0511C] apud Jaderam hiemare, quae cum esset rebellis mihi et Veneticis longo tempore injuste per proditionem contra juramenta praestita, de civitate et civibus, secundum quod moris est invicem se inimicantium, juste, ut existimavi, sumpsi ultionem. Verum, quia, ut dicebatur, in vestra erant protectione, quod ideo non credebam, quia non existimo vos, nec antecessores vestros, illos sub protectione recipere qui crucem accipiunt tantum ut eam portent, non etiam iter perficiant, propter quod peregrini solent crucem accipere, sed et aliena inveniant, et injuste detineant, paternitati vestrae contra me, et Venetos sententiam excommunicationis placuit promulgare, quam patienter et humiliter sustinuimus, usquequo per Dominum P. tituli [Col. 0511D] Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, et sanctae Romanae Ecclesiae legatum, praestita condigna satisfactione, meruimus absolutionem, sicut secundum ordinationem vestrorum nuntiorum, et scriptorum paginam vestrae poterit sanctitati clarius innotescere. Superveniente autem inspiratione divina, magis quam humano, ut opinamur, consilio, Alexio, filio quondam Isachii imperatoris Constantinopolitani, eundi in Romaniam iter arripuimus, et ipsum, sicut Domino placuit, praestita ab eo cautione de obedientia sanctae Romanae Ecclesiae, expulso [Col. 0512A] Alexio avunculo suo, captaque Constantinopolitana civitate, cum magno periculo et labore, obtinere curavimus prius ab Isachio patre ipsius, et parentibus ejus, et pluribus aliis magnatibus civitatis, eadem securitate accepta, qui cum in dicta promissione mendaces, et fallaces existerent, ipsos tanquam inimicantes sanctae Romanae Ecclesiae, et Christianitatis proditores diffidavimus, quibus scilicet patre et filio per Graecorum proditionem exstinctis, aliisque Graeculis sublimatis, Graecorum sustinentes molestias, et infestationes assiduas, tam per mare mittentium ad nos naves accensas, ut nostrum navigium comburerent, et diuturna bella inferentium, quam per terram multis variisque modis, communicato consilio omnium clericorum [Col. 0512B] et laicorum exercitus, convenientibus quibusdam inter nos et ipsos praemissis, sicut ex tenore exempli dictarum pactionum sanctitas vestra poterit clarius cognoscere, civitatem Constantinopolitan. ad honorem Dei et sanctae Romanae Ecclesiae et Christianitatis subventionem decrevimus debellandam, quod, et Christi suffragante misericordia, vestroque merito, nostroque laborioso studio praecipue prae caeteris viventibus, contra omnium opinionem perfectum est. Capta igitur civitate, multaque strage Graecorum interveniente, Marcoflus, qui tunc erat imperator, cum suis sequacibus de civitate aufugit, et secundum inter nos scriptum constitutum, et sacramentum adimplevimus. Cognoscat [Col. 0512C] igitur sanctitas vestra, quod ego una cum Veneto populo, quidquid fecimus, ad honorem Dei et sanctae Romanae Ecclesiae et vestrum laboravimus, et in nostra voluntati habemus similiter laborare. Unde, supplico sanctitati vestrae, quatenus petitiones, quas nuntii mei, viri nobiles et discreti, scilicet Leonardus Naugaiosus, dilectus meus nepos, et Andreas de Mulin. quos ad pedes vestrae sanctitatis transmittimus, fecerint, benigne exaudire dignetur vestra sanctitas et effectui mancipare.

Zdroj: [MPL 202, Coll. 511B – 512C]


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci