Honorii Augustodunensis, DE VITA CLAUSTRALI.

[Col. 1247A] Claustralis vita est ab ipso Domino instituta. Haec spiritualiter decem rebus assimilatur; sicut tota Ecclesia decem virginibus comparatur. Est enim imprimis similis littori maris, quod de periculo maris venientes recipit, et pro securitate soliditatis patriae restituit. Totum quippe id saeculum est ut mare procellosum, quia sic turbatur bellis, ut mare procellis, et ideo qui inter insidias inimicorum timore aestuant, sunt velut hi, qui in tempestate maris fluctuant, qui vero inter bella et seditiones habitant, sunt ut hi, qui inter procellas et ventos navigant. Qui autem in pace degunt, sunt ut hi, qui in tranquillo mari navem vehunt; de quibus est dubium utrum ad littus incolumes perveniant. Multi enim cum ad littus pervenerint, juxta littus [Col. 1247B] incauti undis submerguntur. Qui autem littus cum onere attingunt, sunt hi, qui ad claustrum perveniunt; in quo secure venientes ad Patriam coeli redeunt. De hoc littore in Evangelio legitur, quod sagena missa piscibus plena in littus est educta, et boni pisces in vasa sunt electi; mali autem foras ejecti (Matth. XIII); quia videlicet sunt plures homines de salo saeculi per rete Scripturae extracti, et in claustralem vitam perducti. Obedientes ab angelis in paradisum recipiuntur, inobedientes foras in supplicium mittuntur. Sed et boni pisces sunt, qui in spirituali professione usque in finem perseverabunt; mali vero pisces sunt, qui relicto claustro ad saeculum redeunt.

Secundo est claustrum ut umbraculum, quod itinerantes [Col. 1247C] obumbrat, et ab aestu refrigerat. Omnes enim, quos in negotiis saeculi cura anxiat, et sollicitudo premit, sunt, ut hi, qui difficile iter in magno aestu agunt, et umbrosum locum, quo se refrigerent, quaerunt. Qui dum ad claustrum Dei festinant, quasi in umbraculum declinant, in quo verum refrigerium inveniunt, et ut propheta ait: Securitatem a turbine, et a pluvia, vel ab hostibus et bellis(Isa. IV).

Tertio est ut lectus in quo requiescunt laborantes. Qui enim sub duro dominio sunt, et terrenis opibus inserviunt, in magno labore sunt. Hi cum ad claustrum perveniunt, quasi a labore in lecto [Col. 1248A] requiescunt. De quo lecto dicit Dominus in Evangelio: Duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur (Luc. XVII); significans duo genera hominum in claustro degentium, unum, quod carnalem requiem tantum diligit, aliud, quod spiritualem semper inquirit.

Quarto est asylum vel domus refugii. Quia sicut in lege erat civitas fugitivorum, in quam rei confugientes ab hostibus salvabantur; ita claustrum est unicum refugium reorum, in quo mundum fugientes a daemonibus salvantur.

Quinto est schola infantium, in qua parvuli in Christo a Magistro regula ad virtutes informantur.

Sexto est gymnasium in Jerusalem constructum, [Col. 1248B] vel locus exercitii in Ecclesia constitutus, ubi tirones Christi ad varias pugnas vitiorum se exercent.

Septimo est ut carcer, in quo criminosi a lata via venientes incarcerantur, ut latam coeli aulam ingredi mereantur.

Octavo est caminus tentationis, in quo vasa gloriae probantur, [vasa vero contumeliae reprobantur.

Nono est similis inferno, in quo poenitentes purgantur, malevoli et duricordes suppliciis cruciantur.

Ad extremum et decimo assimilatur paradiso, in quo sunt deliciae Scripturarum, varia exercitia justorum, diversa ligna pomorum.

[Col. 1248C] Igitur claustrum est omnibus omnia; scilicet principibus, bellorum procellas fugientibus, est portus salutis; negotiatoribus, aestum curarum declinantibus, est refrigerii obumbraculum; servis vel arctatis, a nimio labore cessantibus, est lectus quietis; militibus hostes suos fugientibus, est certum asylum, ut firmum castrum; indoctis, schola virtutum inexercitatis, exercitium diversarum artium, vagis vel criminosis carcer, imo hospitium; inexpertis caminus probationis, poenitentibus infernus purgans, rebellibus infernus crucians, sapientibus et charitate ferventibus paradisus affluens deliciis, aeternis eos replens divitiis. Amen.

Zdroj: J.-P. Migne, Patrologia latina, p. 172.


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci