Cujusdam canonici regularis epistola ad priorem Charitatis, de canonico regulari facto monacho, quem ille repetebat.

[D. Mabillon, Annal. Bened., VI, 677, ex ms. bibl. Ottoboni; MPL 213, Col. 0717C – 0720A.]

[Col. 0717C] Venerabili ac jure diligendo domino N. priori de Charitate S. H. semper bene valere. Audistis Scripturam dicentem: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII), nostis quod dico, ubi charitas est, lumen est, et tenebrae non sunt ullae, nihil fictum patrat charitas, nihil fuscatur veritas; propterea vero amico loquor nihil dissimulans, sed cum fiducia qua nostis, quoniam ex charitate est quod dico. Si autem quod et vos idipsum sentitis, quoniam eamdem charitatem habetis ad me, non credatis quod nihil vobis dicam nisi ex charitate et pro veritate. Propterea cum fiducia loquar nihil timens offendere in charitate.

Significatum est mihi quemdam de fratribus ecclesiae Sancti Joannis Senonensis clam de ecclesia sua eduxisse, eumque a vobis receptum et in monasterio [Col. 0717D] vestro cucullatum; praeterea et vos abbati et supra memoratae ecclesiae ovem suam requirentibus dura quaedam respondisse et minus dicenda. Non haec conveniunt servis Christi; apostolus super alienum fundamentum aedificare noluit, et lex divina in messem alienam prohibet falcem mitti. Si autem dicitis, quod tamen dicere vos non puto, sed quosdam qui vobiscum sunt, quia vita vestra melior est, licet omni homini quomodo vult et ubi vult, meliorem vitam et conversationem potiorem eligere, recordamini quid Magister nos docuit: apostoli de primatu contendunt: facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major(Luc. XXII): fortassis ideo facta est contentio, quia futura erat contentio. Adhuc contendimus, et dicit unus: Melior sum; alter dicit: Non tu, sed ego: [Col. 0718C]Christus quid dicit? intendite: Qui voluerit, inquit, major esse inter vos, erit vester servus (ibid.); erit servus, erit Chanaan, erit servus servorum qui dicit membro Christi: Tu malus es, esto bonus; verenda patris deridet, servus servorum erit. O Chanaan quare rides, quare derides? Servus servorum eris; semen Chanaan et non Juda, species decepit te, quia veritas non est apud te; tu gloriaris in specie tua, et sufficere putas cum non habeas veritatem. Si enim veritatem haberes, nunquam gloriareris in specie. O lingua impudica, post Christum dicere audes: Tu malus es, ego sum bonus. Ille jam dixit: Qui voluerit major esse, erit servus; et tu adhuc impudenter clamas: Ego melior sum? Attendis post speciem tuam, et in ipsa gloriaris; respicis nigredinem tuam, et candorem meum non [Col. 0718D] attendis, quare? quia nigredo species est humilitatis; et ego dico, quia candor species est puritatis; nigredo, species abjectionis; candor, gloriae et exaltationis. Commendamus nos modo de specie; tu gloriaris in nigredine, ego in candore, tu in humilitate gloriaris; et utinam bene gloriareris! Si enim de humilitate bene gloriareris, nunquam superbires de humilitate, contrariis contraria miscens; humilitas enim et superbia contraria sunt: non possunt simul esse duo haec; de humilitate superbire potes, sed cum humilitate superbiam habere non potes; quia igitur superbis de humilitate, humilitatem te non habere ostendis. Tu vis major esse, quid eris? parum est ut dicam minor, quia servus eris. Monachi dicunt: Nos meliores sumus; canonici dicunt: Non, sed nos meliores sumus; [Col. 0719A] ego dico: Nec vos nec nos, quia omnes mali sumus; ubi autem omnes mali sunt, nemo melior est. Veniant, inquiunt monachi, canonici ad nos ut boni fiant, quia nos meliores sumus: si vos meliores estis, ergo et illi boni sunt; quomodo ergo apud vos boni fient, qui et sine vobis jam boni sunt; sed dicitis: Boni sunt, sed veniant ut meliores fiant. Nulli prohiberi potest quin melior fiat, si vult. Audite: dicitis quod, licet canonico, posthabita et spreta professione sua, ad vestram conversationem transire, quia, ut vos dicitis, melior est: ergo licet mulieri nuptae, contempta matrimonii lege, ad continentiam se transferre; quia, quod negare non potestis, continentia matrimonio melior est. Obliti estis legis(Num. XXX), quae dicit: Nec pro bono [Col. 0719B] pejus, nec pro malo melius, idem ipsum, non aliud, quod vovisti, hoc redde; hoc enim debes. Si melius quid dare volueris, cum illo da pro illo; nam non potes nisi per illum cui hoc debes, et per illum per quem debes, quantum in te est, nec aliud [Col. 0720A] debes quam hoc quod vovisti. Si ille aliud accipere voluerit, cui hoc debes in ipsius est voluntate, non in tua potestate. De caetero, pro eo quod dicit Apostolus: Honore invicem praevenientes (Rom. XII), qui se ipsos commendant, hoc modo fortassis intelligendum putant, ut unusquisque ante alium honorem rapere festinet, jactando et se ipsum praeferendo: ego sic intelligo: Qui me interrogaverit, si canonicus sum, dico monachos meliores; si monachus sum, dico canonicos potiores: hoc est mandatum Christi et Regula christiana. Quapropter si meae parvitati creditis, non aliud sapietis, nec facietis. Quod si forte id quod a vestris minus discrete factum est, corrigere neglexeritis, timeo ne Deo displiceat; et ecclesiastici juris censura, [Col. 0720B] si Romani pontificis audientiam fratres qui a vobis laesi sunt, adierint, inultum esse non permittet. Idcirco modestiae vestrae quam hactenus Dei gratia tenuistis, nolite oblivisci. Valete.


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci