[Col. 1128D]
D. Quomodo est Ecclesia corpus ejus, et electi membra ejus?---M. Ut corpus capiti inhaeret, et ab eo regitur, ita Ecclesia per sacramentum corporis Christi ei conjungitur; imo unum cum eo corpus efficitur: a quo omnes justi in suo ordine, ut membra a capite gubernantur. Cujus capitis oculi sunt prophetae, qui futura praeviderunt: sunt et apostoli, qui alios a via erroris ad lumen justitiae reduxerunt. Aures, sunt obedientes. Nares, discreti. Phlegma, quod per nares ejicitur, sunt haeretici, qui judicio discretorum de capite Christi emunguntur. Os, sunt doctores. Dentes, sunt sacrae Scripturae expositores, [Col. 1129A] Manus, Ecclesiae defensores. Pedes, sunt agricolae Ecclesiam pascentes. Porro fimus qui de ventre porcis egeritur, sunt immundi et luxuriosi altaris ministri, et alii intra Ecclesiam facinorosi, qui ventrem matris Ecclesiae onerant, quos per mortis egestionem daemones, ut porci, devorant. Quod totum corpus compage veritatis et charitatis in unum conglutinatur.
[Col. 1129D]
D. Quam mercedem habebunt qui hoc digne tractant? ---M. Duplici praemio remunerabuntur: una corona, quia hoc cum veneratione tractant; altera, quia se ad hoc dignis moribus coaptant, coronabuntur.
D. Quid de his sentis qui hoc indigne et contra canonum statuta agunt?---M. Qui contra jus fasque [Col. 1130A] in adulterio, fornicatione, et caeteris flagitiis vitam ducunt, vel Ecclesias, vel ecclesiasticos ordines vendunt aut emunt, et pravo exemplo populum Dei occidunt, et omnia haec temere defendunt, hi tale sunt Domini traditores simul et crucifixores
D. Qua causa debent sacerdotes missam celebrare? ---M. Dei solius causa et suae salutis, atque totius Ecclesiae. Sed ipsi lucricausa celebrant, ut videlicet ab hominibus honorentur, et temporalibus rebus ditentur. Qui igitur mysterium passionis Christi pro favore humano et pro temporali lucro vendunt, quid aliud agunt quam Dominum tradunt? Cum vero sordidis manibus, et polluta conscientia, illum tractare praesumunt, in cujus conspectu nec coeli mundi sunt, quid aliud faciunt quam [Col. 1130B] Dominum crucifigunt?
D. Potest populus ex eis culpam trahere?---M. Cum filii Heli polluerunt Domini sacrificium, totus pene populus cum eis subiit interitum, quia faciebant contra legis Domini praeceptum. Quanto magis hi qui Christiani vocantur, et ministri Christi esse videntur, et fornicationi ac luxuriae subjacent, uxores ducunt, filios ac filias procreant,---quod illicitum est, cum manifesto ratum teneat universa Ecclesia quod dictum est a Domino primo pastori, scilicet B. Petro, deinde successoribus ejus, videlicet apostolicis viris, archiepiscopis: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19); ac in omnibus synodis sint excommunicati, [Col. 1130C] et excommunicentur,---polluuntur; dum admonentur, parvipendunt; dum excommunicantur, non est timor Dei in eis, sed derident, et dicunt: »Hoc anathema super nos, et super filios nostros.« Unde patet quod quotquot caeci caecos istos duces in foveam sequuntur, imo communicando eis comitantur, cum iisdem etiam in poenis participantur.
D. Quid si inscii eis communicaverint?---M. »Qui tangit picem, inquinabitur ab ea.« Et ideo qui eis communicant, quamvis inscii, tamen ab eis contaminantur.
D. Quid si resipuerint?---M. Non eis error eorum nocebit.
[Col. 1130D]
D. Conficiunt corpus Domini tales?---M. Quamvis damnatissimi sint, tamen per verba quae recitant fit corpus Domini; non enim ipsi, sed Christus consecrat, et per amicos et inimicos salutem filiis operatur: illi ad perniciem sumunt, alii ad salutem accipiunt. Unde et a pessimis non pejoratur, et ab optimis non melioratur: sicut solis radius a coeno cloacae non sordidatur, nec a sanctuario splendificatur.
D. Cum ergo bonum sit quod per eos conficitur, [Col. 1131A] et accipientibus non ab eis, sed a Christo detur, cur bonum accipienti in perniciem vertitur?---M. Bonum accipienti non solum non prodest, imo etiam obest. si contra interdictum hoc ab eo accipit, a quo non debet.
D. Proba.---M. In paradiso nullum pomum erat malum, cum Deus fecerit omnia valde bona; sed homo bonum in malum sibi vertit, cum hoc a serpente, imo a diabolo, percipere non sprevit.
D. Si quis positus est in mortis periculo, num mundus est, ab hoc viatico?---M. Si quis zelo justitiae ab eis communionem recipere renuerit, et se per os sacerdotum in unitate Ecclesiae quotidie communicare non dubitaverit, hunc credo hac fide salvari si obierit; si quis vero eorum opera mala exsecrans, [Col. 1131B] et bonum Christi venerans simpliciter ab eis communicat, et hunc credo hac fide salvari, quia et Joseph corpus Jesu a Pilato infideli petiit et accepit.
D. Possunt Deum placare pro populo?---M. Imo magis offendunt. Suo enim ingressu loca sacrata contaminant, vestes sacras et vasa Deo dicata suo tactu commaculant. Hos abhorret Angelorum conventus, hos fugit ipse Dominus, ut dicitur: Provocaverunt eum filii sui, imo non filii sui in sordibus; ideo abscondam faciem meam ab eis, dicit Dominus (Deut. XXXII, 19). Filios, propter sacerdotium, dixit: non filios, propter sordes, subjunxit. Horum sacrificium non suscipit Dominus, sed abominatur, [Col. 1131C] ut dicitur: Sacrificium vestrum odit anima mea, dicit Dominus: quia panem pollutum obtulistis mihi (Malac. I, 7). Et iterum: Ne offeratis sacrificium frustra: sacrificium vestrum abominatio est mihi (Isai. I, 13). Corpus Domini cum pollui nequeat, quantum in ipsis est, polluunt, cum illud indiscrete velut alium panem sumunt. Oratio eorum non suscipitur, sed fiet in peccatum, quia non exaudiet eos Dominus. Benedictio eorum in maledictionem convertitur, ut dicitur: Convertam benedictionem vestram in maledictionem, ait Dominus (II Esdr. XIII, 2). Et alibi: Noluerunt benedictionem, et elongabitur ab eis: elegerunt maledictionem, et veniet eis (Psal. CVIII, 18).
D. Sumunt hi corpus Domini?---M. Soli filii Dei [Col. 1131D] accipiunt corpus Christi, qui Christo sunt incorporandi, et Deum visuri: hi autem qui in Christo non manent, quamvis videantur ad os porrigere, corpus Christi non sumunt, sed judicium sibi manducant et bibunt. Corpus autem Christi per manus angelorum in coelum defertur, carbo vero a daemone in os projicitur, ut Cyprianus testatur. Et quia hoc sumunt negligenter ut alium panem et aliud vinum, vertitur eis in fel draconum, et in venenum aspidum insanabile.
D. Nonne Judas idem accepit quod Petrus?---M. Nequaquam: quia Petrus Dominum dilexit: ideo acceptum a Domino sacramentum cum virtute ejus [Col. 1132A]accepit, Judas vero, quia Dominum odivit, speciem quidem panis accepit, sed virtus sacramenti in Christo remansit: ideo post buccellam mox diabolus in eum introivit; quamvis Judae non corpus, sed buccellam tantum intinctam, sed non consecratam dedit. Petrus Domino adhaerebat, ct ejus verbis obediebat. Judas cum Domino corpore ambulabat, cum traditoribus spiritu et mente erat. Hi ergo dum censum debitae servitutis Domino sunt reddituri nocturnis laudibus, amplexibus delectantur illecebrosae copulationis. Similiter dum pro se et pro commissis Deum placare debent officiis divinis, liberos alludunt et fovent in gremiis. Usibus diligenter insistunt ventrinis, perquirunt mulieres, ut eorum liberi accuratius sedeant vel stent in plateis. [Col. 1132B] Ipsi Dominum ad iracundiam provocant his et hujusmodi, ut dicitur: »Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et ego provocabo eos, etc.«
D. Est eis obediendum?---M. Ubi bonum praecipiunt, non eis, sed Domino obediendum est: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Ubi malum imperant, contemnendi sunt; quia obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29).
D. Possunt solvere vel ligare?---M. Si ab Ecclesia publico judicio separati non sunt, quamvis ipsi fortiter alligati sint, utrumque possunt; quia non [Col. 1132C] ipsi, sed Christus per eorum officium ligat et solvit: si autem judicio Ecclesiae fuerint exclusi, spernendi sunt ut ethnici. Quamdiu Judas cum apostolis fuit, ut amicus apparuit; ut alii Apostoli, praedicavit, baptizavit, signa fecit; postquam ab eis recessit, ut publicus hostis claruit. Ita isti, quamdiu sunt in communione Ecclesiae, omnia sacramenta per eos facta erunt rata: si exclusi fuerint, quaecunque egerint, erunt irrita. Quia igitur sunt lupi, a Christi ovibus sunt fugiendi, ut dicitur: Exite de medio illorum, popule meus, ne participes sitis poenis et tormentis illorum (Apoc. XVIII, 4).
D. Nunquid potest homo sua propter eos relinquere? ---M. Ista separatio non potest corporaliter fieri, nec debet; quia si boni a malis separantur, [Col. 1132D] jam nemo ad bonum per eos convertitur. In quibusdam tamen sunt devitandi, praecipue in convivio, et in servitio Dei, ut dicitur: Nec cum hujusmodi cibum sumere (I Cor. V, 11). Fugiendi sunt mente et voluntate, ne consentiatur operibus eorum.
D. Qualiter fit consensus ad actus illorum?---M. Si illorum malefacta laudantur, et ad perpetranda flagitia, consilio vel pecunia auxiliantur. Ideo non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Itaque, quamvis mali, quamdiu ab Ecclesia publice non sunt segregati, non sunt devitandi, nisi sibi invicem omnes et praelati et subditi ita in malo consentiant, ut nullus eorum [Col. 1133A] pravitatem arguat: tunc omnibus modis sunt fugiendi, quia tunc causa fiunt ruinae populi.
D. Quid de pastoribus eis consentientibus?---M. Legitur de Heli, quod, quia filiis prave agentibus consenserit, et eos tepide super transgressione corripuerit, mortem corporis incurrerit: ubi manifeste ostenditur quia mortem, quam ille perpessus est in corpore, isti patiuntur in anima. Ipsi peccata delinquentium fovent, quatenus ab eis temporalia stipendia percipiant, et ab aeterna beatitudine seclusi poenas aeternas cum eis luant. Aliqui, cum pastoris jura suscipiunt, ad lacerandum subditos inardescunt; pecunias ab eis extorquent et diripiunt, et [Col. 1133B] sacri ordinis per omnia infideles existunt, ut dicitur: »Pastores tui infideles, socii furum: sequuntur munera, manus eorum plenae rapina (Isai. I, 23).«
D. Sunt ordinandi sacerdotum filii?---M. Minime. Canonum decreta, et sanctorum Patrum constituta prohibent eos ad sacros ordines accedere, nec in Ecclesia aliquam praelationem habere, quia ex fornicatione et transgressione sunt procreati. Ex patribus enim venenatis virus veneni transit in filios.
D. Proba---M. Legitur in Genesi quod Deus Adae praecepit ne comederet de ligno, scientiae boni et mali: at ille non de ligno, sed de interdicti ligni fructu comedit, et veneno transgressionis omnem posteritatem [Col. 1133C] infecit. Hic igitur patet, quia fructus venenati ligni a veneno inobedientiae immunis non fuerit, quamvis fructum ligni comedere non vetuerit.
D. Quod est lignum scientiae boni et mali? (Gen. II, 9.)---M. Scientiae divinarum Scripturarum, et secreta mysteriorum Dei; quod praecipue ipsis commendatum est, ut dicitur:
Vobis datum est nosse mysterium Dei (Matth. XIII, 12).
D. Quod lignum mali?---E. Notitia saecularis, et [Col. 1134A] abjectio mandatorum Dei, ut dicitur: Male facere sciunt; bene autem nunquam (Matth. XXIII, 2). Isti quamvis sint inferiores, volunt videri superiores. Ambiunt honores; appetunt magis praeesse, quam subesse. Isti ad sacros ordines nullatenus sunt promovendi. Inter caeteros semper habeantur verecundi, et rejiciant poenitendo venenum, quo a patribus sunt illecti, et resipiscant tali pudore caeteri sacerdotes. Hi nisi resipuerint poenitendo secundum modum culpae, arbor cum radice exterminabitur sine fine, ut dicitur: Propterea Deus destruet te in finem, id est, usque in finem, et evellet radicem tuam de terra viventium (Psal. LI, 7).
[Col. 1134B] D. Dic, quaeso, horum reproborum sacerdotum et infidelium quis erit finis, vel cruciatus eorum?--- M. Ut legitur: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in operibus suis; ideo ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. Ut oves, sic et pastores in inferno positi erunt: mors depascet eos, quoniam Deus sprevit eos (Psal. XIII, 1; LVII, 8; XLVIII, 15).
D. Debent malis verba Dei dici?---M. Si sciuntur, non sunt eis dicenda, quia proditor est qui eis, cum sint hostes, reserat Dei secreta; unde praecipitur: Nolite sanctum dare canibus, nec mittatis porcis margaritas, ne conculcent et irrideant (Matth. VII, 6). Ubi autem nesciuntur, propter electos, qui inter eos latent convertendi, sunt sermones Dei proferendi eis; sicut et Dominus non cessavit Petro et [Col. 1134C] aliis salvandis verba salutis ministrare, quamvis sciret Judam et pharisaeos inde scandalizando cruciari.
D. Debent tolerari mali, cum Christus Judam toleravit? ---M. Mali in Ecclesia sunt tolerandi, sed non imitandi; quoadusque ille cum ventilabro veniat, qui grana de paleis excutiat, et zizaniis igni traditis triticum in horrea sua recondat.
D. Segreget te ab omni malo, et collocet te Deus, magister bone, in coelesti gremio. Amen.
[Col. 1147D]
D. Anima mea, gratulare, quia omnia quae desiderasti contigit te audire. Eia nunc, nobilis doctor, pocula Spiritus sancti tibi abunde infusa conversis largiter eructa, et qui jam de praelatis dixisti, de reliquis Ecclesiae ministris quid sentias, insinua?--- M. Primo igitur sacerdotes, si bene vixerint, exemplo sunt lux mundi; si recte docuerint, verbo sunt [Col. 1148A] sal terrae. Reliqui vero Ecclesiae ministri sunt fenestrae in domo Domini, per quos lumen scientiae splendet his qui sunt in tenebris ignorantiae: quod si bene vixerint et non docuerint, sunt carbones ignis, qui ardent et non lucent. Si bene docuerint et male vixerint, sunt ardens candela, quae aliis lucet, et sibimet cera liquescente deficit, vel campana, de qua aliis dulcis sonus redditur, et ipsa assiduo pulsu atteritur. Si autem nec bene vivunt nec docent, sunt fumus qui ignem obfuscat, et aciem oculorum reverberat; de his dicitur: Stellae non luxerunt (Job XXV, 5); ideo de coelo occiderunt.
D. Quid dicis de mundi contemptoribus, scilicet monachis, vel aliis habitu religiosis?---M. Si propositum suum religiose vivendo impleverint, cum [Col. 1148B]Domino judices erunt; sin autem, miserabiliores omnibus hominibus sunt, quia non habent nec saeculum, nec Deum; de his dicitur: Descendant in infernum viventes(Num. XVI, 30); quia scientes.
D. Quid sentis de militibus?---M. Pauci boni: de praeda enim vivunt, de rapina se vestiunt, inde possessiones emunt, et exinde beneficia redimunt; de his dicitur:Defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione; ideo ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 33, 30).
D. Quam spem habent mercatores?---M. Parvam: nam fraudibus, perjuriis, lucris omne pene quod habent acquirunt.
D. Nonne sacra loca frequenter visitant, libenter [Col. 1148C] Deo sacrificant, eleemosynas multas dant?---M. Haec omnia ideo faciunt, ut Deus eis res suas augeat, et habitas custodiat, et per haec recipiunt mercedem suam; de his dicitur: Qui confidunt in multitudine divitiarum suarum (Judith. IX, 9), sicut oves in inferno deponentur, et mors depascet eos.
D. Quid sentis de variis artificibus?---M. Pene omnes pereunt; nam quidquid faciunt, cum maxima fraude agunt; de his dicitur: Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem (Job XXXIV, 22).
D. Habent spem joculatores?---M. Nullam: tota namque intentione sunt ministri Satanae, de his dicitur: Deum non cognoverunt; ideo Deus sprevit [Col. 1148D]eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4), quia derisores deridentur.
D. Quid dicis de publice poenitentibus?---M. Noli dicere poenitentibus, sed Deum irridentibus: Deum etenim irrident, et seipsos decipiunt, qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: cum homines occiderint, cantant; cum adulteraverint, exsultant; cum perjurant, aut sacrilegium perpetrant, cachinnant. In poenitentia constituti diversa fercula quaerunt, variis poculis inebriari gestiunt, et omnibus deliciis plus quam alii diffluunt: de his dicitur: Dabit Dominus in carnes eorum vermes et ignem inexstinguibilem (Judith. XVI, 21).
[Col. 1149A] D. Quid de fatuis dicis?---M. Inter pueros reputantur; melius enim facere nesciunt; et ideo salvantur.
D. Quid de agricolis dicis?---M. Ex magna parte salvantur, quia simpliciter vivunt, et populum Dei suo sudore pascunt, ut dicitur. Labores manuum suarum qui manducant, beati sunt (Psal. CXXVII, 2).
D. Quid de parvulis?---M. Quotquot non loquentes, ut sunt triennes, duntaxat baptisma consecuti, salvantur, ut dicitur: Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Qui vero quinquennes sunt, et supra, quidam pereunt, quidam salvantur.
Zdroj: [Opp. B. Lanfranci, edit. J. A. GILES, LL. D., Ecclesiae Anglicanae presbyteri, Oxonii 1844, 8o, t. II, p. 280.---Exstat quoque in appendice ad Opera S. Anselmi Cantuar., edit. Paris. 1721, curante D. Gerberonio; MPL 172, Col. 1128D – 1129A, 1129D – 1134C, 1147D – 1149A.]