Epistola 21. Gregorii papae ad Herimannum episcopum metensem (Anno 1080)

Ad labores et pericula pro veritatis defensione paratum excitat. Rescribit ad ejus quaesita de auctoritate sedis apostolicae in excommunicando rege Henrico, et absolvendo subditos a fidelitatis sacramento.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri HERIMANNO Metensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

[Col. 0594B] Quod ad perferendos labores ac pericula pro defensione veritatis te paratum intelligimus, divini muneris esse non dubitamus; cujus haec est ineffabilis gratia et divina clementia quod nunquam electos suos penitus aberrare permittit, nunquam funditus labefactari aut dejici sinit, dum eos, persecutionis tempore quadam utili probatione discussos, etiam post trepidationem aliquam semetipsis fortiores facit. Quoniam autem sicut inter ignavos alium quo turpius alio fugiat timor exanimat, ita etiam inter strenuos alium quo fortius alio agat, quo ardentius prorumpat, virile pectus inflammat. Hoc charitati tuae exhortationis voce curavimus commendare, ut eo magis in acie Christianae religionis stare te delectet inter primos, quo eos non [Col. 0594C] dubitas victori Deo proximos atque dignissimos. Quod autem postulasti te quasi nostris scriptis juvari ac praemuniri contra illorum insaniam qui nefando ore garriunt auctoritatem sanctae et apostolicae sedis non potuisse regem Henricum, hominem Christianae legis contemptorem, Ecclesiarum videlicet et imperii destructorem, atque haereticorum auctorem et consentaneum excommunicare, nec quemquam a sacramento fidelitatis ejus absolvere; non adeo necessarium nobis videtur, cum hujus rei tam multa ac certissima documenta in sacrarum Scripturarum paginis reperiantur. Neque enim credimus eos qui ad cumulum suae damnationis veritati impudenter detrahunt et contradicunt, haec ad suae defensionis audaciam, tam ignorantia quam [Col. 0594D] miserae desperationis vecordia, coaptasse. Nec mirum; mos est enim reproborum, ob suae nequitiae protectionem, niti consimiles sibi defendere, quia pro nihilo habent mendacii perditionem incurrere. Nam, ut de multis pauca dicamus, quis ignorat vocem Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi dicentis in Evangelio: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Nunquid sunt hic reges excepti? Aut non sunt de ovibus quas Filius Dei B. Petro commisit? Quis, rogo, in hac universali concessione [Col. 0595A] ligandi atque solvendi a potestate Petri se exclusum esse existimat, nisi forte infelix ille qui, jugum Domini portare nolens, diaboli se subjicit oneri, et in numero ovium Christi esse recusat? cui tamen hoc ad miseram libertatem minime proficit quod potestatem Petri, divinitus sibi concessam, a superba cervice excutit, quoniam quanto eam quisque, per elationem, ferre abnegat, tanto durius ad damnationem suam in judicio portat. Hanc itaque divinae voluntatis institutionem, hoc firmamentum dispensationis Ecclesiae, hoc privilegium beato Petro apostolorum principi coelesti decreto principaliter traditum atque firmatum sancti Patres cum magna veneratione suscipientes atque servantes, sanctam Romanam Ecclesiam tam in generalibus conciliis [Col. 0595B] quam etiam in caeteris scriptis et gestis suis universalem matrem appellaverunt; et sicut ejus documenta in confirmatione fidei et eruditione sacrae religionis, ita etiam judicia susceperunt, in hoc consentientes, et quasi uno spiritu et una voce concordantes, omnes majores res et praecipua negotia, nec non omnium Ecclesiarum judicia, ad eam quasi ad matrem et caput debere referri, ab ea nusquam appellari, judicia ejus a nemine retractari aut refelli debere vel posse. Unde beatus Gelasius VII papa Anastasio imperatori scribens (epist.), divina fultus auctoritate, quid et qualiter de principatu sanctae et apostolicae sedis sentire deberet hoc modo eum instruxit: »Etsi, inquit, cunctis generaliter [Col. 0595C] sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit colla submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae generalis jugiter pietas celebravit!« Ubi prudentia tua evidenter advertit nunquam, quolibet penitus humano consilio, aequare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia venerenda confessa semper est et habet devota primatem.

Item Julius papa, Orientalibus episcopis scribens, de potestate ejusdem sanctae et apostolicae sedis ait: »Decuerat vos, fratres, adversus sanctam Romanam [Col. 0595D] et apostolicam Ecclesiam limate et non ironice loqui; quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus, eam decenter allocutus, ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Habet enim potestatem singulari privilegio concessam aperire et claudere januas regni coelestis quibus voluerit. Cui ergo aperiendi claudendique coeli data potestas est, de terra judicare non licet? Absit! Num retinetis quod ait beatissimus Paulus apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? quanto magis saecularia? (I Cor. VI.) Beatus quoque Gregorius papa (Epistolarum libro II, in privilegio monasterii Sancti Medardi) reges a sua dignitate cadere statuit qui apostolicae [Col. 0596A] sedis decreta violare praesumpserint, scribens ad quemdam Senatorem abbatem his verbis: »Si quis vero regum, sacerdotum, judicum atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnocens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et, nisi ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeternum examini districtae ultionis subjaceat.« Quod si B. Gregorius, doctor utique mitissimus, reges, qui statuta sua super unum xenodochium violarent non modo deponi, sed etiam excommunicari, atque [Col. 0596B] in aeterno examine damnari decrevit, quis nos Henricum non solum apostolicorum judiciorum contemptorem, verum etiam ipsius matris Ecclesiae, quantum in ipso est, conculcatorem, totiusque regni et Ecclesiarum improbissimum praedonem et atrocissimum destructorem deposuisse et excommunicasse reprehendat, nisi forte similis ejus? sicut B. P . . . . . (hoc est, Beato Petro. HARD.) docente cognovimus in epistola de ordinatione Clementis, in qua sic ait: »Si quis amicus fuerit iis« [de] quibus ipse de eodem Clemente dicens non loquitur, »unus est et ipse ex illis qui exterminare Dei Ecclesiam volunt; et si cum corpore nobiscum esse videatur, mente et animo contra nos est, et est multo nequior [Col. 0596C] hostis hic quam illi qui foris sunt et evidenter inimici. Hic enim per amicitiarum speciem quae inimica sunt gerit, et Ecclesiam dispergit ac vastat.«

Nota ergo, charissime, si eum quem [forte eum qui, HARD.] amicitia vel colloquio iis quibus papa pro actibus suis adversus est sociatur, tam graviter judicat, quanta illum ipsum, cui pro actibus suis adversus est, animadversione damnat? Sed ut ad rem redeamus, itane dignitas a saecularibus etiam Deum ignorantibus inventa non subjicietur ei dignitati quam omnipotentis Dei providentia ad honorem suum invenit, mundoque misericorditer tribuit, cujus Filius, sicut Deus et homo indubitanter creditur, ita summus Sacerdos, caput omnium [Col. 0596D] sacerdotum, ad dexteram Patris sedens et pro nobis semper interpellans habetur (Rom. VIII.); qui saeculare regnum, unde saeculi filii tument, despexit, et ad sacerdotium crucis spontaneus venit? Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium, qui, Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia homcidiis, postremo universis pene sceleribus, mundi principe diabolo videlicet agitante, super pares, scilicet homines, dominari caeca cupiditate et intolerabili praesumptione affectaverunt? Qui videlicet, dum sacerdotes Domini ad vestigia sua inclinare contendunt, cui rectius comparentur quam ei qui est caput super omnes filios superbiae (Job XLI), qui ipsum summum pontificem [Col. 0597A] sacerdotum caput Altissimi Filium tentans, et omnia illi mundi regna promittens, ait: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me? (Matth. IV.) Quis dubitet sacerdotes Christi regum, et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subjugare, et iniquis obligationibus illum potestati suae subjicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in coelis se ligari posse et solvi? Haec, sicut beatus Gregorius in epistola (lib. IV, epist. 31) ad Mauricium imperatorem directa commemorat, Constantinus, magnus imperator, omnium regum et principum fere totius orbis dominus, evidenter intelligens, in sancta Nicaena synodo post omnes [Col. 0597B] episcopos ultimus residens, nullam judicii sententiam super eos dare praesumpsit; sed illos etiam deos vocans, non suo debere subesse judicio, verum se ad illorum pendere arbitrium judicavit. Supradicto quoque Anastasio imperatori praelibatus papa Gelasius persuadens, ne ille intimatam suis sensibus veritatem arbitraretur injuriam, subintulit, dicens: »Duo sunt quippe, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis regibus omnium in divino reddituri sunt examine rationem.« Et, paucis interpositis, inquit: »Nosti itaque inter haec illorum te pendere judicio, [Col. 0597C] non illos ad tuam velle redigi voluntatem.« Talibus ergo institutis talibusque fulti auctoritatibus, plerique pontificum alii reges, alii imperatores excommunicaverunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, beatus Innocentius papa Arcadium imperatorem, qui consensit ut sanctus Joannes Chrysostomus a sede pelleretur, excommunicavit.

Alius item Romanus pontifex, Zacharias videlicet, regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus quam eo quod tantae potestati non erat utilis, a regno deposuit, et Pippinum, Caroli Magni imperatoris patrem, in ejus loco substituit, omnesque Francigenas a juramento fidelitatis quod illi fecerant absolvit. Quod etiam ex frequenti auctoritate [Col. 0597D] saepe agit sancta Ecclesia, cum milites absolvit a vinculo juramenti, quod factum est his episcopis qui apostolica auctoritate a ponctificali gradu deponuntur. Et beatus Ambrosius, licet sanctus, non tamen universalis Ecclesiae episcopus, pro culpa quae aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium magnum imperatorem excommunicans ab Ecclesia exclusit. Qui etiam in suis scriptis ostendit quod aurum non tam pretiosius sit plumbo quam regia potestate sit altior dignitas sacerdotalis, hoc modo circa principium sui Pastoralis scribens: »Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regum fulgori compares, et principum diademati, longe erit inferius [Col. 0598A] quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares. Quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et exosculata eorum dextera orationibus eorum credant se communiri.« Et post pauca: »Haec cuncta, fratres, ideo nos promisisse debetis cognoscere ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis reperiri.« Meminisse etiam debet fraternitas tua quia major potestas exorcistae conceditur, cum spiritualis imperator ad abjiciendos daemones constituitur, quam alicui laicorum causa saecularis dominationis tribui possit. Omnibus nempe regibus et principibus terrae qui religiose non vivunt et in actibus suis, Deum, ut oportet, non metuunt, daemones, heu proh dolor! [Col. 0598B] dominantur, et misera servitute confundunt. Tales non divino ducti amore, sicut religiosi sacerdotes, ad honorem Dei et utilitatem animarum praeesse cupiunt, sed ut intolerabilem superbiam suam ostentent, animique libidinem expleant, caeteris dominari affectant. De quibus beatus Augustinus in libro primo De doctrina Christiana dicit: »Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, quilibet dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.« Porro exorcistae, ut diximus, super daemones a Deo imperium habent: quanto igitur magis super eos qui daemonibus subjecti et membra sunt daemonum. Si ergo his tantum praeeminent exorcistae, quanto amplius sacerdotes? [Col. 0598C] Praeterea omnis rex Christianus ad exitum veniens, ut inferni carcerem evadat, ut de tenebris in lucem tendat, ut de peccatorum vinculis in Dei judicio absolutus appareat, sacerdotis opem supplex ac miserandus requirit. Quis autem non modo sacerdotum, verum etiam laicorum, in extremis positus pro suae animae salute terreni regis imploravit auxilium? Quis vero regum vel imperatorum aliquem Christianum ex imposito sibi officio valet sacro baptismate ex diaboli potestate eripere, et inter filios Dei connumerare, sanctoque chrismate praemunire? et, quod maximum est in Christiana religione, quis eorum valet proprio ore corpus et sanguinem Domini conficere? vel, cui eorum data est potestas ligandi solvendique in coelo et in terra? [Col. 0598D] Ex quibus aperte colligitur quanta potestate praecellat dignitas sacerdotum. Aut quis eorum potest aliquem clericum in sancta Ecclesia ordinare, quanto minus pro aliqua culpa eum deponere? Namque in ecclesiasticis ordinibus majoris est potestatis deponere quam ordinare. Episcopi enim possunt alios episcopos ordinare, sed nullo modo sine auctoritate apostolicae sedis deponere. Quis igitur, vel tenuiter sciolus, sacerdotes dubitet regibus anteferri? Quod si reges pro peccatis suis a sacerdotibus sunt judicandi, a quo rectius quam a Romano pontifice judicari debent?

Ad summum quoslibet bonos Christianos multo convenientius quam malos principes reges intelligi [Col. 0599A] decet. Isti enim gloriam Dei quaerendo seipsos strenue regunt; at illi, non quae Dei sunt sed sua quaerentes (Philip. II), sibimet hostes alios tyrannice opprimunt; hi vero regis Christi, illi vero diaboli corpus sunt. Isti ad hoc sibi imperant ut cum summo Imperatore aeternaliter regnent, illorum vero id potestas agit ut cum tenebrarum principe, qui rex est super omnes filios superbiae (Job XLI), aeterna damnatione dispereant. Nec valde sane mirandum est quod mali pontifices iniquo regi, quem adeptis male per eum honoribus diligunt metuuntque, consentiunt, qui Simoniace quoslibet ordinando Deum pro vili etiam pretio vendunt. Nam sicut electi insolubiliter suo Capiti uniuntur, ita et reprobi maxime contra bonos ei qui malitiae caput est [Col. 0599B] pertinaciter foederantur; contra quos profecto non tam disserendum quam pro eis est lacrymosis planctibus ingemendum, ut omnipotens Deus illos a laqueis Satanae, quibus captivi tenentur, eripiat, et vel post pericula ad cognitionem veritatis tandem aliquando perducat. Haec de regibus et imperatoribus, qui saeculari gloria nimium tumidi, non Deo, sed sibi regnant. Sed quia nostri est officii unicuique secundum ordinem, vel dignitatem qua videtur vigere, exhortationem distribuere, imperatoribus et regibus, caeterisque principibus, ut elationes maris (Psal. XCII), et superbiae fluctus comprimere valeant, arma humilitatis, Deo auctore, providere curamus. Scimus enim quia mundana gloria et [Col. 0599C] saecularis cura eos permaxime qui praesunt ad elationem trahere solet, qua semper, neglecta humilitate, propriam quaerendo gloriam, fratribus cupiant praeeminere. Proinde videtur utile maxime imperatoribus et regibus ut, cum mens illorum se ad alta erigere et pro singulari vult gloria oblectare, inveniat quibus se modis humiliet, atque unde gaudeat sentiat plus timendum. Perspiciat ergo diligenter quam periculosa, quamve timenda sit imperatoria vel regia dignitas, in qua paucissimi salvantur, et illi qui, Deo miserante, ad salutem veniunt, non aeque, ut multi pauperum, judicio sancti Spiritus, in sancta Ecclesia clarificantur. A mundi enim principio usque ad haec nostra tempora, in tota authentica Scriptura non invenimus imperatores [Col. 0599D] vel reges, quorum vita adeo fuerit religione praecipua et virtute signorum decorata, sicut innumerabilis multitudinis saeculi contemptorum, licet plures eorum credamus apud omnipotentem Deum misericordiae salutem invenisse. Namque, ut de apostolis et martyribus taceamus, quis imperatorum vel regum aeque ut beatus Martinus, Antonius, Benedictus, miraculis claruit? Quis enim imperator aut rex mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit? Ecce Constantinum piae memoriae imperatorem, Theodosium et Honorium, Carolum et Ludovicum, justitiae amatores, Christianae religionis propagatores, Ecclesiarum defensores, sancta quidem Ecclesia laudat et veneratur, non tamen eos fuisisse tanta miraculorum gloria indicat. Praeterea [Col. 0600A] ad quot nomina regum vel imperatorum basilicas seu altaria dedicari, vel ad eorum honorem sancta Ecclesia missas statuit celebrari? Timeant reges aliique principes, ne quanto se caeteris hominibus in hac vita praeferri gaudent, tanto amplius aeternis incendiis subjiciantur. Unde scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). De tot enim hominibus Deo reddituri sunt rationem quot suae dominationi subditos habuerunt. Quod si alicui religioso privato non parvus labor est unam suam animam custodire, quantus labor imminet principibus super multis millibus animarum?

Praeterea si judicium sanctae Ecclesiae valde constringit peccatorem pro unius hominis interfectione, quid erit de iis qui multa millia morti [Col. 0600B] tradunt pro hujus mundi honore? qui, licet ore aliquando dicant: Mea culpa pro multorum occisione, tamen corde gaudent in sui quasi honoris extensione, noluntque non fecisse quod egerunt, neque dolent quod fratres suos in Tartarum compulerunt. Cumque ex toto corde eos non poenitet, neque volunt humano sanguine acquisita vel detenta omittere, illorum poenitentia apud Deum sine digno poenitentiae fructu manet. Unde profecto valde est timendum, atque ad memoriam eorum crebro revocandum quod, sicut praefati sumus, a mundi principio paucissimi per diversa terrarum regna reges sancti ex innumerabili eorum multitudine reperiuntur, cum in una tantum pontificum [Col. 0600C] seriatim succedentium sede, videlicet Romana, a tempore beati Petri apostoli ferme centum inter sanctissimos computentur. Cur autem hoc, nisi quia reges terrae et principes vana gloria illecti, sicut praelibatum est, quae sua sunt spiritualibus rebus praeferunt? religiosi autem pontifices vanam gloriam despicientes, quae Dei sunt carnalibus rebus praeponunt. Illi in se delinquentes facile puniuntur, in Deum peccantes aequo animo ferunt; isti in se peccantibus cito ignoscunt, Deum offendentibus non leviter parcunt. Illi terrenis actibus nimium dediti spiritualia parvipendunt; isti coelestia sedulo meditantes quae sunt terrena contemnunt.

Admonendi ergo sunt omnes Christiani qui cum Christo regnare cupiunt, ne ambitione saecularis [Col. 0600D] potestatis regnare affectent, sed potius prae oculis habeant quod beatus Gregorius papa sanctissimus in Libro Pastorali admonet, dicens: »Inter hoc itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat; virtutibus vacuus, nec coactus accedat? Quod si ad apostolicam sedem, in qua rite ordinati meritis beati Petri apostoli meliores efficiuntur, qui Deum timent coacti cum magno timore veniunt; ad regni solium cum quanto timore ac tremore accedendum est, in quo etiam boni et humiles (sicut in Saul et David cognoscitur) deteriores fiunt; nam quod de apostolica sede praelibavimus, in decretis beati Symmachi papae (licet experimento sciamus) sic continetur: ille scilicet beatus P . . . . . . [Petrus] [Col. 0601A] perennem meritorum dotem cum haereditate innocentiae misit ad posteros.« Et post pauca: »Quis enim sanctum esse dubitet quem apex tantae dignitatis attollit? in quo si desint bona acquisita per meritum, sufficiuntur quae a loci decessore praestantur. Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut eos qui eriguntur illustrat.« Quapropter quos sancta Ecclesia sua sponte ad regimen vel imperium deliberato consilio advocat, [iis] non pro transitoria gloria, sed pro multorum salute, humiliter obediant, et semper caveant quod beatus Gregorius in eodem Libro Pastorali testatur: Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse simul [f., similis] dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit. Per [Col. 0601B] humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? (I Reg. XV.) Et paulo inferius: Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Dominum parvulus fuit. Vigilanter quoque retineant quod Dominus in Evangelio dicit: Ego gloriam meam non quaero (Joan. VIII); et: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium servus (Marc. X). Honorem Dei semper suo praeponant, justitiam unicuique suum servando jus amplectantur atque custodiant; non eant in consilio impiorum, sed religiosis semper acquiescendo corde adhaereant; sanctam Ecclesiam non quaerant sicut ancillam sibi subjicere [Col. 0601C] vel subjugare, sed permaxime oculos illos, videlicet Domini sacerdotes, magistros et patres recognoscendo decenter studeant honorare. Nam si carnales patres et matres honorare jubemur, quanto magis spirituales? Et si ille qui carnali patri vel matri maledixerit morte multandus est, quid ille qui maledicit spirituali patri vel matri meretur? Non carnali amore illecti studeant filium suum gregi, pro quo Christus sanguinem suum fudit, praeponere, si meliorem illo et utiliorem possunt invenire; ne, plus Deo diligendo filium, maximum sanctae Ecclesiae inferant detrimentum. Patenter enim Deum et proximum (sicut Christianum oportet) non amare convincitur, qui tantae utilitati, tamque necessariae [Col. 0601D] sanctae matri Ecclesiae (prout melius potest) negligit providere. Hac namque virtute, id est charitate, neglecta, quidquid boni aliquis fecerit omni salutis fructu carebit. Haec itaque humiliter agendo, et amorem Dei et proximi, sicut oportet, servando, praesumant de illius misericordia, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Quem si humiliter imitati fuerint, de regno servili et transituro ad regnum verae libertatis et aeternitatis transibunt.

Data Idibus Martii.

Zdroj: Registrum Gregorii VII. 7, PL 148, Coll. 594A-601D


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci