Honorius augustodunensis: Speculum Ecclesiae

Sermo generalis

[Col. 0861C]

Venite, filii, audite, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII).

Hodiernum sermonem, fratres karissimi, debetis omnes intentissima aure percipere, quia hodie dicturus sum vobis quomodo divites vel pauperes Domini, vel servi, viri vel mulieres, ad gaudia aeterna possitis pertingere.

Ad sacerdotes.

Nos sacerdotes debemus linguam vestram esse, et cuncta quae in divinis officiis canuntur vel leguntur vobis interpretando exponere. A Domino enim vocamur sal terrae, quia sicut sal escam facit sapere, ita nos convenit mentes fidelium sale sapientiae sapidas efficere, ut caduca respuant, sola mansura sapiant. Monachis de religione, conversis de [Col. 0861D] sancta conversatione, clericis de vitae honestate, laicis de elemosinarum largitate oportet nos praedicare, et nos ipsos per omnia omnibus exemplum praebere. Quae autem verbis docemus, speculum nos factis exhibere debemus. Si enim vobis bonum dicimus et nos malum facimus, similes candelae erimus quae aliis lumen praebet et ipsa liquescendo a lumine deficiet. Nobis dicitur a Domino: Fili hominis, speculatorem te constitui domui Israel(Ezech. III). Speculator solet in alto stare, ut praevisos hostes possit civibus nuntiare. Ecclesiae pastores vel speculatores sunt sacerdotes, quorum vita in alto virtutum debet locari, ut hostium adventus, id est daemonum vel viciorum impetui possit Christianis [Col. 0862C] praenuntiari. Si igitur verbum Dei vobis praedicamus, nos quidem absolvimus et vos fortiter obligamus. Si autem salutem animae vestrae vobis non annuntiaverimus, et vos moriemini in criminibus; sanguis autem vester de manu nostra requiritur, quasi vos occiderimus (ibid.). Ideo magis ad verba nostra quam ad opera, karissimi, respicere debetis; sicuti si imperator mandatum vobis dirigeret, non magnopere acta referentis, sed mandata dirigentis attenderitis, quo ejus gratiam servare possetis. Legati summi Regis omnium regum sumus, ejus mandata vobis referimus. Quibus si humiliter obedietis, nichil a nobis, ab illo autem aeterna praemia capietis; quod si contempseritis nullum damnum (fo62) a nobis, sed a Domino vestro ut rebelles servi aeterno [Col. 0862D] supplicio subacti detrimentum animae feretis. Quod si vos ad bonum cohortamur, et nos ipsi bonum operamur, tunc lux mundi a Domino vocamur, et vobiscum in aeterna vita salvamur. Si autem bonum praedicantes malum fecerimus, tunc similes campanae erimus per quam populus ad Ecclesiam convotur, et ipsa crebro pulsu attrita attenuatur. Ita nos populum ad gaudia vocamus, et nos ipsi ad luctum properamus. Si vero bonum facientes vos non docemus, canes mutos a Domino nos appellatos dolemus (Isa. LVI). Si nec bene vivimus, nec docemus, caeci duces caecorum erimus, immo ut in domo fumus, fidelium mentes obscuramus. In veste nostra duae linguae formantur, quia potestas peccantes ligandi [Col. 0863A] et potestas poenitentes solvendi nobis divinitus commendatur (Matth. XVIII). Igitur, karissimi, cum sitis vos oves Domini, et nos vestri pastores, nos pro vestra salute et vos pro vestra salvatione debetis preces effundere, quatenus ea quae vobis praedicamus, factis vobiscum implere valeamus; et ut animus sacerdotum ad haec agenda inardescat, lucerna hujus exempli ante eos splendescat.

Praesul quidam ferventi studio plebem sibi commissam docebat, exemplum seipsum vivum in omnibus exhibebat; ubi ab aliis rebus vacabat, semper orationi astabat. Quadam dic, dum solus in oratorio fuit, quidam religiosus coelum super ecclesiam aperiri vidit, atque inde immensam lucem effusam splendescere et cum suavissima canentium melodia [Col. 0863B] in eundem locum descendere; post longam vero morem [moram] eandem armoniam cum cantu se de ecclesia levare et coeli alta penetrare. Protinus sacerdos Christi convocatis fratribus obitum suum praenunciavit, multitudinem angelorum ad se venisse et septima die venturus [venturos] ad se ducendum ad coelestia promisisse indicavit. Quam rem effectus sequitur; nam septima die cum magna luce et cum ymniloga angelorum jubilatione ad sydera vehitur. O karissimi, quam beata anima quae meruit angelorum consortia!

Ad judices.

Nunc vos alloquor, o judices, quos Deus justus judex constituit populi sui principes. Verba aeterni judicis non debetis moleste ferre, sed prono corde [Col. 0863C]audire, tota aviditate eis in omnibus obedire. Tunc et hic divitias et gloriam, et in futuro obtinebitis gaudium et laeticiam. In primis vos vocabulum vestrum decet adtendere, (fo 62 vo) justum judicium cunctis impendere, numquam propter pecuniam vel munera judicium subvertere, pauperibus vero in judicio parcere, quia scriptum est: Judicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam (Jac. II); clerum, ecclesias resque ad ecclesias pertinentes, viduas, pupillos, pauperes defensare; fures, latrones, praedones de populo Dei exterminare; innoxium in judicio justificare, ab injusta accusatione liberare; noxios vero et pestilentes, ut caeteri timeant, justae vindictae subjugare. Expedit enim ut unus pereat [Col. 0863D] quam ipse multos perdat. Ipsi debetis omne malum declinare et omnes quos potestis ab injusticia prohibendo revocare. Si hoc facere nitimini, a justo judice Deo coronabimini. Si autem per potentiam populum Dei vultis opprimere, timeo vos tremendum Dei judicium incidere. Ne autem vento oblivionis haec a memoria vestra tollantur, vinculo hujus exempli fixa teneantur.

Dum quemdam regem ad bellum properantem vidua quaedam interpellaret ut filium ejus vindicaret, ille peracto bello hoc se facturum respondit. Sed illa dixit: »Si tu occisus fueris, quis mihi vindicabit?« Et ille: »Qui post me, inquit, regnabit.« Illa intulit: »Quae gratia tibi inde erit, quod alius fecerit?« Ille verum eam prosecutam firmavit et in [Col. 0864A] eodem ei loco judicavit. Qui postea dum moritur, quia paganus erat, ad infernum ducitur. Evolutis autem multis annis, beatus Gregorius, ejusdem regis domum praeteriens, imaginem ejus conspexit, ac viduae judicium in memoriam reduxit. Qui ex intimo animo condolens tam justum judicem in inferno perpetuo cruciari, coepit pro eo triduo uberrime lacrimari. Tercio die angelus Domini ei astitit, se exauditum a Deo retulit. Si paganus judex ob justum judicium meruit de poenis refrigerari, quanto magis Christiani judices merebuntur ob justiciam a Christo judice perenniter laureari?

Ad divites.

Nunc moneo vos, divites, quos dives Dominus voluit [Col. 0864B] esse pauperum patres. Mementote quod nudi in hunc mundum venistis et quod nudi hinc exituri estis. Et cum necesse sit vos alienis divitias vestras relinquere, festinate nunc eas per manus pauperum in coelestes thesauros praemittere, ut cum vermes carnes vestras in sepulchro devorant, ipsi vos in aeterna tabernacula recipiant. Ecclesias debetis libris, paliis et aliis ornamentis decorare, lapsas vel destructas restaurare (fo64), praebendas Deo servientium ampliare, per hoc orationes eorum comparare, pontes et plateas aedificare, per hoc vobis viam ad coelum parare; pauperibus et egenis et peregrinis hospitia, victus et vestitus necessaria praebere, per hoc vobis aeternas divicias emere. Si hoc, karissimi, facitis, divicias non minuetis, sed centupliciter [Col. 0864C] ubi non possunt auferri vel minui invenietis.

Ad pauperes.

Pauperes autem paupertatis onus patienter ferant, ut cum Lazaro indeficientes divicias accipiant (Luc. XVI). Sciant se peccata hominum in elemosinis accipere, et ideo pro eis satagant orationem reddere, et quod eis superaverit aliis pauperibus distribuere. Ne hoc a pectore vestro evanescat, per enarrationem hujus exempli memoriae coalescat.

Cuidam heremitae hoc desideranti revelavit Deus de fine hominis [add. boni] et mali. Qui egrediens vidit pauperculum in platea jacentem et extremum spiritum jam trahentem. Et ecce multitudo angelorum [Col. 0864D] venit, animam ejus cum gaudio de carcere corporis excepit, et ad coeleste palatium cum ymnis perduxit. Inde progressus, conspicit turbam utriusque sexus nobilium ad domum cujusdam divitis confluere qui gravi infirmitate cogebatur ultimi fati jura persolvere. Et ecce repente caterva daemonum horribili aspectu domum intravit, quos aeger videns ex clamavit: »Domine, adjuva me.« Et vox desuper: »Nunc, inquit, in primis Dei recorderis? Nunc sol vitae tibi obscuratur. Nunc ipse tibi non auxiliatur.« Daemones vero crudeliter animam ejus extorserunt et ad tartara cruciandam pertraxerunt. Et pauperis quidem cadaver forsitan a feris devorabatur, sed anima ejus in coelis laetabatur. Divitis autem corpus scrico involutum cum cereis et lampadibus sepulturae [Col. 0865A] tradebatur; sed misera anima ejus in inferno inter daemones cruciabatur.

Ad milites.

Vos, milites, estis brachium Ecclesiae, quia debetis eam ab hostibus defendere. Oppressis convenit vos subvenire, a rapina et fornicatione vosmetipsos custodire, hos qui malis actibus Ecclesiam impugnant reprimere, his qui sacerdotibus rebelles sunt resistere. Tali milicia obtinebitis a summo rege praeclara beneficia. Ne haec a corde vestro deleantur, signaculo hujus exempli memoriae vestrae inprimantur.

Militem cujusdam regis infirmitas morti debita solvere cogebat. Quem rex ad poenitentiam et confessionem monebat. Ille hoc se (fo 64 vo) facturum [Col. 0865B]dixit, si melius habere se non possit, quia si hoc ad praesens faceret et postea infirmitatem evaderet, derideri se a militibus timeret, quasi mortem paveret. Cujus verba improbans recessit rex. Postea vero aegrum visitans, iterum de salute animae cum eo gessit. Ille vero antichristus dixit: »Ante tuum ingressum duo speciosissimi juvenes intraverunt, kartam mihi in manus tradiderunt in qua aureis litteris scriptum repperi quidquid unquam boni feci. Post quos innumerabiles daemones cum magno impetu irruerunt, librum permaximum coram me posuerunt, in quo scriptum cognovi quidquid ab infantia mali vel feci, aut dixi, vel cogitavi. Cumque princeps eorum diceret cur illi juvenes mihi assiderent, cum me suum esse scirent, surgentes exierunt et me [Col. 0865C] potestati eorum reliquerunt. Tunc vero daemones jussu sui principis cum acutissimis igneis cultris in me irruerunt, et unus a capite, alius a pedibus incipiens, me eviscerare coeperunt. Et cum nunc simul convenerint, morior et ad inferna ab eis rapior.« In hac voce miser miserabiliter moriens trahitur ad tormenta, qui vivens neglexit poenitentiae medicamenta. Haec ideo, fratres et domini mei, vobis retuli, ne, dum bene possitis, differatis ad bonum converti.

Ad mercatores.

Nunc vos hortor, qui mercatores estis, ne in tantum terrenis lucris inhietis ut animam vestram venalem faciatis et eam fraudibus, perjuriis, mendaciis perdatis. Cavete ne simplices et ignaros decipiatis, [Col. 0865D] ut eis inutile pro utili vendatis. Omnium nationum ministri estis, dum eis periculis fluminum, periculis latronum, periculis in itinere, periculis in solitudine (II Cor. XI), quaeque necessaria defertis. Itaque omnes gentes debitores sunt vestro labori orationes reddere. Quam gratiam, karissimi, non debetis vili re amittere. Ne haec verba vento dentur, hoc exemplo in cordibus vestris solidentur.

Quidam solitarius peciit a Deo sibi revelari cui in praemio debere [leg. deberet] coaequari. Cui divina vox retulit quod nondum ad mensuram mercatoris nunc ad se venientis pervenerit. Hujus mos erat quod quaelibet rara Deo servientibus deferebat, et tunc visitare fratres navigio veniebat. Cui solitarius [Col. 0866A] occurrens dixit cur in fluctibus ab eo navigaretur cui firma mansio (fo 66) in coelis a Deo praepararetur. Statim navi cum omnibus relicta, solitario ipse solitarius cohabitavit, usque dum chorus angelorum, labore finito, eum in coelesti gremio collocavit. O quam feliciter negotiatur qui sibi coelestia mercatur.

Ad agricolas.

Vos quoque, fratres et socii mei, qui agrum colitis, pedes Ecclesiae estis, quia eam pascendo portatis. Sacerdotibus de betis obedire, de salute animae vestrae monentes libenter audire, terminos agrorum non arando vel metendo excedere, non fenum, non ligna nisi statutis terminis sucumbere (sic), decimam omnium rerum vestrarum Deo fideliter reddere. [Col. 0866B] Qui enim decimam retinuerit, praedam de Dei rebus facit; et si Deo partem suam rapiet, ipse ei novem auferet, nunc per tempestatem, nunc per sic citatem, nunc per grandinem, nunc per uredinem, nunc per pestilentiam, nunc per judicum vel militum violentiam, nunc per ignis invasionem, nunc per furum vel latronum direptionem. Haec omnia, karissimi, a vobis avertitis si elemosinam pauperibus et decimam Deo servientibus juste redditis. Ut hic sermo menti vestrae firmiter radicem infigat, palus hujus exempli eum fortiter imprimat.

Quidam agricola diuturno languore laborabat. Si quando alleviabatur, agrili operi instabat quo se et conjugem et parvulos pascere curabat. Hic erat tam tacitus ut putaretur mutus. Post longam [Col. 0866C] vero infirmitatem moritur, et eo moriente maxima tempestas oritur. Unde omnes capita moventes et hunc pessimum dicentes, cui vita sanitatem, mors denegat sepulturam, ac fetor ejus homines nunc ingredi vetaret. Tercia die, adhuc pluvia impediente, de domo ejicitur, utcunque terrae infoditur. Econtra uxor ejus erat corpore sanissima; ita garrula ut cuncta membra ejus viderentur esse lingua. Porro tanta libidine insaniebat quod vix aliquis de vicinis ejus luxuriam evadebat. Substantiolam quam habuit cum fornicatoribus consumpsit, natos mendicatum ire permisit. Postquam hoc Deus noluit diutius pati, repentina morte defungitur; sed tanta serenitas coeli mundo infunditur, ut ipse aer ei ad sepulturam famulari videretur. Ambobus ita defunctis, filia admodum [Col. 0866D] parvula superfuit, cujus mentem talis cogitatio incidit, utrum patris an matris (fo 66 vo) vitam imitari possit. Cumque patris infortunium, matris vero fortunam mente revolveret, placuit ut in matris vestigia vivendi pedem poneret. Haec meditans obdormivit, et ecce quidam igneo aspectu astitit, quid meditetur inquirit. Illa ejus aspectu perterrita, omnium quae cogitavit oblita, dixit sibi nulla inesse meditamina. At ille per manum arripiens eam: »Veni, inquit, et utrosque, patrem scilicet et matrem, vide, et cujus tunc placet magis vestigia sequere.« Duxitque eam in campum floridum, omni amoenitate conspicuum, mira suavitate odoriferum, praeclara luce splendidum, in quo multa [Col. 0867A] milia erant laetantium, inter quos cernit patrem suum omni decore circumdatum. Qui ei etiam occurrens, filiam vocat, dulciter salutat, amplexatur, osculatur. Illa gaudio repleta rogat ut ei secum ibi manere liceat. Qui hoc tunc fieri posse negat, si autem eum imitari velit, post illuc veniat. Porro ductor manum ejus tenuit, et eam ad videndam matrem perduxit. Quae ad laevam prospexit vallem profundissimam omni horrore plenissimam, in qua erat fornax succensa, emittens tetri ac putridi fumi volumina. In hac erat mater ejus usque ad collum dimersa, et ignei serpentes eam circumplexi suxerunt ejus praecordia. Tetri spiritus superastabant, et eam cum furcis ferreis in flammae vorticem trudebant. Quae suspiciens filiam cognovit et magno ejulatu [Col. 0867B] vociferavit: »Filia, filia dulcissima, nunc miseram matrem tuam adjuva. Recordare doloris quem habui quando te genui. Memento quali te cura nutrivi. Numquam tibi malum exhibui. Pro ludo duxi fornicationes et adulteria. Nunc pro his invenerunt me tormenta ineffabilia. Ne despicias lacrimas matris tuae miserae, sed extende manum et educ me de lacu miseriae.« Illa autem, clamore illius permota, in fletum est soluta. Quae mox a ductore relinquitur et in lecto ubi prius invenitur. Quia vero matri subvenire non potuit, tam religiose vixit quod non est dubium quin post obitum ad patrem suum venerit.

Scio, karissimi, quod vos prolixus sermo gravat, et timeo ne vobis fastidium ingerat; sed non debetis [Col. 0867C] moleste ferre verba de patria et superna angelorum curia, quia si scurra in foro venias [f. naenias] concinnis verbis funderet, aliquis vestrum forsitan intenta aure auscultaret (fo 68) quod animae perditio esset. Multo magis oportet vos sollicita mente verba vitae percipere per quae potestis ad gaudia angelorum pertingere.

Ad conjugatos.

Viri uxores cum omni dulcedinis affectu diligant, fidem eis per omnia custodiant, sacris noctibus et noctibus jejuniorum, et eo tempore quo feminae naturalem infirmitatem patiuntur ab eis abstineant. Filios suos in disciplina et timore Domini nutriant, ab omni malo, maxime ab inpudicicia corrigant, ne [Col. 0867D] sicut Hely et filii ejus in judicium corruant (I Reg. IV).

Mulieres viros suos similiter intime diligant, timeant, fidem sincero corde custodiant, ad omne bonum, ut duo oculi, invicem sibi consentiant. Filii parentibus in omnibus obediant, quia in hoc maxime vitam suam prolungant. Servi et mercennarii dominis suis serviant fideliter, nullam fraudem eis faciant. Domini servis victum et vestitum, mercernariis promissam mercedem tribuant, ne post hoc sempiterna praemia a justo Domino amittant.

Quae nunc dicturus sum debetis omnes servare, si vultis cum Christo regnare. Cum mane surgitis, debetis vos in primis signo sanctae crucis signare, [Col. 0868A]animam et corpus vestrum Dei gratiae commendare, et antequam aliud agatis, ad ecclesiam festinare, elemosinam vobiscum portare aut mancipium vestrum facere portare; pauperi vobis occurrenti, aut vos expectanti propriis manibus hylariter dare; dives nummum, mediocris obolum, alius panem, alius veterem vestem, et quodcunque illud est unde pauper laetificatur. Hoc vobis remuneratur qui dicet in judicio: Quod pauperibus fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Deinde, cum in ecclesiam veneritis, in primis Deo gratias pro omnibus beneficiis suis referre debetis: quod vos creavit, baptismo regeneravit, sanguine Filii sui a morte liberavit, ad gaudia angelorum vocavit. Post haec peccata vestra confitentes terrae procumbere, lacrimas et preces pro vobis et [Col. 0868B] pro omni populo Christiano, et pro omnibus fidelibus defunctis effundere, Deum rogare ut toto corde a malo declinare et bonum possitis amare, et in Christiana religione vitam consummare; deinde omnium sanctorum suffragia deprecari quatenus ab hostibus animae et corporis mereamini liberari. Ut enim hostes corporis cupiunt vobis vitam adimere, bona (fo 68 vo) vestra diripere, sic hostes satagunt animae animas vestras trucidare, opera vestra recompensare. Saevus hostis est superbia, quae homines a Deo et ab angelis separat, daemonibus associat, ab altis coelorum retrahit, in ima inferni demergit. Crudelis hostis est luxuria, quae corpora in baptismate sanctificata polluit et sulphureo igni involvit. Magnus hostis ira quae mentem lacerat, odium vel [Col. 0868C] discordia quae corrodens concordiam dissipat. Si ab his hostibus tuti fueritis, tunc hostibus corporis in omnibus praevaleatis. Si servicium Dei in ecclesia agitur, debetis cum reverentia ibi astare usque dum perficiatur; deinde accepta benedictione, corporis necessaria providere. Cum vero ad mensam ventum fuerit, non debetis, ut pagani qui ignorant Deum, aut ut bruta animalia, ad prandium accedere, sed Pater noster prius dicere, aut per aliquod sanctum verbum cibum vestrum benedicere; deinde de singulis vobis appositis elemosinam incidere, pauperibus mox distribuere, quia in nullo melius quam in pauperibus potestis peccata vestra redimere, et aeternas divicias acquirere. Sicut enim aqua [Col. 0868D] extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Tunc minuet vobis Deus Pater culpam et auget substantiam. Cum itis dormitum, debetis vos omnes signare, vos et omnia vestra Deo commendare, a subitanea et inprovisa morte liberari et ut in bonis actibus inveniamini deprecari.

Quadragesimam, Quatuor Tempora et omnes vigillas, nisi festum interveniat, debetis bene jejunare; quod in cibo et potu vobis superfuerit, egenis erogare; Dominicas et sollemnitates sanctorum a servili opere bene servare, ecclesias frequentare, sanctis lectionibus atque justorum relationibus vacare; bonum discere et docere, malum non facere et prohibere, pauperes et peregrinos in hospicium recipere, nudis et egenis necessaria impendere, infirmos [Col. 0869A] cum rebus vestris visitare, consolando allevare, homicidium nec facto nec consilio perpetrare, quia qui hominem ad imaginem Dei creatum occiderit, cum diabolo, qui homicida erat ab initio(Joan. VIII) particeps erit. Fornicationes et omnes corporis pollutiones, et maxime adulteria, debetis fugiendo execrare, scientes vos per haec maxime a Deo alienari (fo 70). Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. Corpora namque vestra sunt Spiritus sancti templa, in baptismate dedicata. Qui ergo templum Dei violat, hunc Deus disperdens damnat (I Cor. III). Quale nefas sit stuprum per aves etiam demonstratur.

Aquila pullos suos contra radium solis ungue suspendit; qui irreverberato visu jubar solis intendit, [Col. 0869B] huic curam pastus ut proprio partui impendit; qui vero visum a sole deflectit, hunc de adulterio alterio [alterius?] aquilae conceptum deprehendit, pastum ei subtrahit, de nido ut alienum ejicit. Ita Christus pastum sui corporis illi non impendit, de nido paradysi repellit, qui inmundicia luxuriae sordescit. Non debetis perjurare, nec falsum testimonium dicere. Qui enim perjurat, Deum abnegat, et hunc Christus in judicio coram Patre et angelis negans damnat (Luc. XII). Qui autem falsum profert testimonium, incidet illud testimonium: Perdet Deus omnes qui locuntur mendacium (Psal. V). Non debetis praedari, nec furari, quia neque fures, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). A voracitate et nimia potatione debetis quam maxime [Col. 0869C] abstinere, quia ebriosi non possunt regnum Dei possidere (ibid.). Non debetis maledicere, quia maledici [Col. 0870A] ab illa benedictione: Venite, benedicti (Matth. XXV), excluduntur, et illa maledictione: Discedite a me, maledicti (ibid.) multabuntur.

Cum excommunicatis non debetis communicare, scilicet non salutare, non cum eis orare, nec manducare, oscula devitare. Nam qui excommunicato communicat ut excommunicatum Ecclesia reprobat. Qui autem vel armis, vel pecunia, vel consilio eis fert auxilium, habendus est ut patrator scelerum. Sicut enim membro a corpore praeciso non valent unguenta et universa medicamina, ita excommunicato ab Ecclesia non prosunt cuncta Ecclesiae sacramenta aut oramina. Nam quidam praedives, dum excommunicatus moreretur, post novem annos uxor ejus moriens filios petit ut juxta virum suum [Col. 0870B] sepeliretur. A quibus, dum ad [del. ad] sepulchrum aperitur, corpus patris crudum et integrum invenitur; insuper sarcophagum plenum bullienti aqua fervebat, de qua putridus fetor surgebat. Quorum mens dum inde confusa turbatur, a clero excommunicatus indicatur. Ante novem annos namque sedicionem in quadam civitate fecit, et ob hoc a sacerdote (fo 70 vo) ejusdem loci sententiam excommunicationis excepit. Quem filii moesti adierunt, patrem suum absolvi petierunt. Mira res! Ubi a sacerdote longe in alio loco absolvitur, corpus defuncti in cinerem resolvitur. Igitur, karissimi, cuncta quae dixi devitanda declinate, omnia vero quae dixi facienda facere curate, ut, cum venerit Christus cunctis reddere praemia laborum, videatis in Syon [Col. 0870C] Deum deorum (Psal. LXXXIII), ubi sunt quae oculus non vidit (I Cor. II), caetera.

Zdroj: [Ex codice ms. bibliothecae monasterii B. V. Mariae Rhenoviensis, quem nobiscum summa humanitate communicavit Reverendissimus Abbas hujus coenobii. Membranaceus est, in folio minori, saeculi XII, litteris grandibus satis nitide exaratus, mutilus in fine, nunc constat foliis 358. Is qui librum descripsit sensum vix unquam attigit; quare duo verba haud raro in unum contrahuntur, alia dismembrantur. Initio voluminis manus saeculi XVIII haec adnotavit: »Num. XXXIII. Honorii, ut videtur, Augustudinensis Speculum Ecclesiae, sive Sermones, script. circa saec. XII. Ita Reverendissimus Abbas Calmet cum Reverendissimo Coadjutore suo censuit.«; MPL 172, Col. 0861C – 0870C.]


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci