[Col. 1008A]
1. Audi et intellige quae tibi dico, Deo inspirante, sapientissime et clementissime, potens pariter, et mitissime imperator Alexi: neque respicias me, licet sim omnium servorum Dei postremus, sed potius ad illum respice, cujus res agitur, Dominum videlicet Jesum Christum, qui est Imperator imperatorum, et omnibus imperatoribus major, per quem reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Pro ipso itaque et de ipso ego illius servus, licet indignus et inutilis, tecum verba facio, ne ullo pacto sinas in regno tuo aliquam ipsi fieri contumeliam, ne etiam et ipse graves, et quas decet imperatores [Col. 1008B] a te exigat poenas in regno suo. Et quomodo contumeliam Filio Dei ille non infert, qui dixerit, quod Christus Dominus non sit aequalis Patri? Dum Apostolus de ipso affirmat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo (Phil. II). Ecce quomodo Filius arbitratur seipsum Deo Patri aequalem. Sed quicunque dicit Spiritum sanctum non procedere a Filio, opinatur Filium non esse aequalem Patri. Quomodo enim Filius Patri erit aequalis, nisi aequalem cum Patre gloriam obtineat? Gloria enim Patris est, ut Spiritus Patris a Patre, et a Filio procedat, quae si non reperiatur itidem in Filio, ut Spiritus Patris a Filio etiam procedat, aperte patet quod Patris gloria longe est major [Col. 1008C] quam gloria Filii. Si igitur Patris gloria est major, et Filii gloria minor, utique patet quod non sit aequalis gloria Patris et Filii. Si vero Patris et Filii non est aequalis gloria, non erit aequalis potestas, nec una deitas, nec una majestas.
2. Sed quanam de causa non datur Filio Dei ut suus Spiritus ab ipso procedat, dum confitemur Spiritum sanctum ab ipso mitti, et ab ipso dari? Spiritus itaque sanctus, Spiritus Filii existit, et Filii missio, et donum Filii, quemadmodum idem Spiritus est Patris missio, et donum Patris. Ad perfectionem itaque fidei pertinet ut quicunque crediderit quod Spiritus sanctus a Patre et Filio, ex utroque aequaliter mittitur et datur, idem ipse credat Spiritum [Col. 1010A] sanctum Patris et Filii ex utroque aequaliter procedere. Quicunque vero illud crediderit, et hoc non credit, non est perfecte fidelis.
3. Sed fortasse dicet ille: Caveo equidem ne quo pacto Patris gloria et Spiritus sancti, aliquod detrimentum et imminutionem patiatur, si Spiritus sanctus ita a Filio, quemadmodum a Patre procedere ostendatur. Absit hoc! Gloria enim Filii, gloria Patris existit, sicut econtra Patris gloria est gloria Filii. Nullam enim unquam singularem gloriam quaerit Pater a Filio segregatam, neque Filius sibi gloriam quaerit segregatam a Patre, praeter illam solam qua ipse Pater est et qua ipse Filius est; secus enim communis est et non singularis. Singularis [Col. 1010B] igitur gloria Patris ea est, qua Pater existit; sed potius etiam illa quodammodo gloria Filii est. quoniam Pater hac in re magis glorificatur: Filius enim ille ipsius Patris existit. Quod vero dicimus de gloria Patris et Filii, hoc etiam fideliter sentimus et de gloria Filii et Spiritus sancti. Spiritus enim sancti gloria Filii etiam gloria existit; neque enim habent inter se aliquam singularem gloriam et privatam, nisi quod ille talis est, a quo Spiritus sanctus procedat, et iste talis, qui a Filio procedat. Similiter dicimus et sentimus de gloria Patris et Spiritus sancti. Gloria enim Patris Spiritus sancti est gloria, et Spiritus sancti gloria est Patris gloria. Tamen hanc singularitatem et distinctionem habent inter se, quod Pater talis est, a quo Spiritus sanctus [Col. 1010C]procedat, et Spiritus sanctus talis est, qui a Patre procedat.
4. Ut vero apertissime appareat quorsum haec nos dicamus, ita brevius quae superius dicta sunt, colligamus et perpendamus. Ostendimus igitur supra quod sicut Pater duas habet, ut ita dicamus, singulares glorias, alteram quidem quoad Filium, alteram quoad Spiritum sanctum, ita etiam Filius duas habet glorias, alteram quoad Patrem, alteram quoad Spiritum sanctum. Spiritus quoque sanctus similiter duas habet glorias, alteram quoad Patrem, alteram quoad Filium. Quicunque igitur dixerit Spiritum sanctum procedere a Patre et non a Filio, duas quidem glorias relinquit ipsi Patri, sed unam aufert Filio, sicut et Spiritui sancto; quibus refragatur [Col. 1010D] catholica fides, et repugnat communis omnium consensus. Fides enim catholica, Patris et Filii, et Spiritus sancti gloriam aequalem esse confirmat. Aequalis enim est gloria Trinitati in trinitate et unitate, et Trinitati in omnibus aliis, juxta omnia integra permanente proprietate Patris in Patre, et proprietate Filii in Filio, et proprietate Spiritus sancti in Spiritu sancto, ita ut nullus affirmare posset aliquid de Patre, per quod Pater vel genitus, vel procedens esse cognosceretur, neque quidquam de Filio, per quod Filius vel procedens, vel genitor ostenderetur; neque de Spiritu sancto, propter quod Spiritus sanctus, vel genitus, vel genitor appareret.
[Col. 1012A] 5. Ecce igitur, sapientissime et clementissime imperator, quomodo iis quae supra diximus, divina favente ope, ostendimus aequalem gloriam in tribus esse divinis personis, et singularem in singulis absque ulla confusione generationis et processionis. Ostendimus praeterea quicunque dixerit Spiritum sanctum a Filio procedere, nullum detrimentum inferre Spiritus sancti gloriae, sed ille potius qui dixerit Spiritum sanctum non procedere a Filio, Filii et Spiritus sancti gloriae aliquid ipse subtrahit, et in Filium, et in Spiritum sanctum pariter delinquit, nec illi remittetur, nec in praesenti, nec in futuro saeculo (Matth. XII), nisi poenitentia ductus crediderit et confiteatur, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere. Hoc enim tibi pateat manifestum quod [Col. 1012B] sicut in hac Trinitate nihil majus aut minus existit: ita in eadem nihil prius aut posterius intelligi debet. Tota enim Trinitas aequali honore est veneranda, et coaeterna existit, neque enim Pater praecessit Filium, neque Pater, aut Filius Spiritum sanctum. Similiter neque Pater major est Filio, neque Pater, aut Filius Spiritu sancto major est, quoniam in Trinitate Pater omnino aequalis est gloriae cum Filio, et Spiritu sancto, et omnino sunt aequalis gloria cum Patre, et Spiritus sanctus, et Filius. Quapropter aliter intelligi omnino nequeunt, nisi intelligatur Spiritus sanctus a Patre procedere simul et a Filio.
6. Sed inquit aliquis: In Evangelio reperitur [Col. 1012C] Spiritum sanctum a Patre procedere (Joan. XV), non tamen legitur et a Filio. Sed hoc quidem nolo silentio praeterire, sed potius diligenter quaerere, ut ipse discam, si quo pacto, Deo docente, valeam invenire absque ulla dubitatione quid fidelis homo de hac re sentire debeat. Veritas itaque dicit Spiritum sanctum a Patre procedere. Sed Graecus addit praeterea, et dicit Spiritum sanctum procedere a Patre solo. Latinus addit etiam ipse et dicit Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio. Addit igitur Graecus, addit et Latinus, quoniam in praedictis Evangelii verbis non invenitur, neque ex solo Patre, neque ex Filio. Si igitur vera sunt quae dicit Graecus, mendacia essent procul dubio quae dicit Latinus. Sed a verbis quae habentur in Evangelio, neque [Col. 1012D] Graecus dissentit, neque Latinus, sed ab ea additione quam addit Latinus, dissentit Graecus. Tu igitur, sapientissime rex, ascende benigne ad tribunal cordis tui, et sedens quasi judex in solio mentis tuae, judica judicium justum (Joan. VII), neque, ut fieri solet, Graecos, quasi peculium tuum, foveas. Familiaritas enim plerumque a veritate declinare facit judices. Pone igitur utrorumque rationes, et non sit apud te pondus et pondus, vel mensura et mensura: utraque enim abominatur Deus (Deut. XXV). Audi igitur ingenuo corde tuo quanam de causa addat Graecus illud, a solo, et qua iterum de causa addat Latinus et a Filio, Spiritum scilicet sanctum procedere, et ubi videris cum ratione additionem appositam, ibi mente acquiescas tua et illi [Col. 1014A] additioni teipsum adjungas. Ubi vero videris additionem, a tratione alienam, tu quidem rationi adhaerens, ab ea additione teipsum segrega. Volo equidem argumentum Graeci et Latini in medium afferre, ut utroque argumento per te perpenso, veritas a te dignosci valeat circa utramque additionem.
7. Graecus inquit: »Ego recte credo Spiritum sanctum a Patre procedere, et non ab alio; et quoniam inibi, in Evangelio scilicet, non est additum a Filio, vel ab alio, hac de causa nolo dicere ab alio, sed a Patre solo intelligere. Si enim Veritas ab alio etiam procedere intellexisset, utique ab alio esse omnino dixisset.« Ad haec ego respondeo. Latinos tutatus: »Non est necesse hoc in loco hac de [Col. 1014B] causa intelligere a solo Patre Spiritum sanctum procedere, quoniam solum Patris nomen in Evangelio ponitur; multis enim in locis et sententiis sacrae Scripturae solum Patris nomen ponitur, nihilominus non hac de causa solus Pater intelligitur, ut non magis Filius etiam congrue ibidem intelligatur, quemadmodum in illis Evangelii verbis: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). Ecce enim Veritas, solo Patris nomine posito, dicit haec duo, Spiritus videlicet sanctus a Patre procedit, et Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [cum tamen eadem veritas Filius dicat iisdem discipulis: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere adversarii vestri (Luc. XXI). Per os et [Col. 1014C] sapientiam, nihil nisi Spiritum, quem accepturi essent credentes, intellexisse, palam facit idem Evangelista in Actis apostolicis, dum ait Stephano: Non poterant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur. (Act. VI). Idem ergo Spiritus Patris et Filii a Patre dari dicitur, et a Filio, et non a Patre solo, licet dixerit, Spiritus Patris vestri.] Debemusne igitur ita intelligere Spiritum sanctum Patris vestri, et non Filii, quemadmodum Graecus intelligit, Spiritum, inquiens, a Patre procedere, et non a Filio? Si vero Spiritus Patris non est Spiritus Filii, quid est igitur? quod inquit Apostolus, Misit Deus Spiriritum Filii sui in cordibus nostris (Gal. IV); et iterum: Nisi quis Spiritum Christi habuerit, hic illius [Col. 1014D] non erit? (Rom. VIII.) Num Veritas dicit, Spiritus Patris, et non erit veritas quod dicit Veritatis Apostolus, Spiritum sanctum Filii esse Spiritum et Christi? Si vero utraque vera sunt hoc in loco, et quod Veritas dicit, Spiritum Patris, et quod Veritas tacet, Spiritum Filii, quanam de causa non similiter utraque vera sunt, illa in illo loco magis, ubi Veritas dicit Spiritum sanctum a Patre procedere? Porro iterum alia duo exempla ex Evangelio proferam, in quibus solum Patris nomen ponitur, solus tamen Pater absque Filio non intelligitur. Ut vero in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum (Deut. XIX), Dominus Jesus dixit discipulis suis in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata ipsorum, remittet vobis Pater coelestis delicta vestra (Matth. VI). [Col. 1016A] Alio etiam in loco dixit: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ille est frater meus (Matth. XII). Ecce in his duobus locis solius Patris [Col. 1015] nomen ponitur. Catholica tamen fides non patitur ut solus Pater absque Filio in illis intelligatur, quoniam in voluntate solius Patris nomen ponitur, sed solus Pater nunquam intelligitur, et voluntas Patris est Filii voluntas, et peccatorum remissio, quae est a Patre, eadem est et a Filio. Similiter quando dicitur Spiritum sanctum a Patre procedere, si fortasse solius Patris nomen ponatur, Christianorum tamen fides non tolerat, neque patitur ut solus Pater absque Filio intelligatur.
[Col. 1016A] 8. Hoc autem intelligendum, aliquando solum nomen Patris ponitur, et solus Pater intelligitur, ut in Evangelio: Vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III). Ecce hoc in loco potest Graecus dicere vocem Patris intelligendam, non vocem [Col. 1016B] Filii; vox enim ex Patre audita est, non autem ex Filio. Nihilominus ex ipso hoc dicere non potest, quoniam solum nomen Patris illud loquitur, sed potius ab hoc ipso quod haec vox ea est quae ad solum Patrem refertur: Hic est Filius meus. Diligenter itaque est animadvertendum, in unaquaque propositione et significatione, in qua solum Patris nomen ponitur, qualenam sit illud quod proponitur. Si enim tale est, ut ad solum Patrem referatur, et Graecus, et Latinus, et Christianus omnis debet de solo Patre illud intelligere. Si vero tale exstiterit quod proponitur, ut ad Patrem et ad Filium simul referatur, non debet eo in loco Christianus homo, Patrem a Filio, et Filium a Patre segregare,[Col. 1016C] sed simul intelligere et Patrem et Filium. In hac vero propositione et significatione qua dicitur Spiritum sanctum a Patre procedere, tum Graeco, tum etiam Latino est considerandum utrum processio Spiritus sancti soli Patri, vel simul Patri et Filio tribuatur. Ex ipsa igitur simplici significatione nullus aperte potest intelligere an a Patre solo, vel a Patre et Filio Spiritus sancti processionem intelligere debeat. Si igitur Graecus voluerit ut nos eo in loco a solo Patre intelligamus, necesse est ut auctoritatem aliquam in medium afferat, vel rationem aliquam ostendat congruentem, per quam hoc credere debeamus Si vero auctoritatem nullam, vel te stimonium de hoc poterit demonstrare: aperte patet quod non debet in illo loco a solo Patre procedere [Col. 1016D] Spiritum sanctum intelligere. Non igitur rationi congrua est illa causa quam superius diximus pro Graeco, nisi alia fortasse congruenter afferatur.
Zdroj: [Edidit Graece ex mss. et Latine ex interpretatione Federici Metii, Thermularum episcopi, Leo ALLATIUS Graeciae orthodoxae tom. I, pag. 379.]