Epistola 198 Adriani papae Archiepiscopo Thessalonicensi scribit de Ecclesia Graecorum cum Romana reconcilianda. Commendat Balduinum et Balditzionium tabellarios ad Emmanuelem imperatorem missos. (1154-1159)

ADRIANUS . . . . . ven. fratri Thessalonic. archiep. salutem, etc.

Ex quo per invidiam hostis antiqui Constantinopolitana sedes a sacrosancta Romana et apostolica (quod sine lacrymarum inundatione vix famur) [Col. 1580C]Ecclesia seipsam separavit et hominis inimicus proprium malitiae venenum effudit, et a matris obedientia liberi secesserunt, unitatisque locum binarius subiit, laborem multum et studium, qui nos praedecesserunt beati Petri successores, adhibuerunt, ut schisma de medio tolleretur, et unitati Ecclesiae, qui se ab ea separarunt, redderentur. Quamobrem et nos, qui hoc tempore apostolicae sedis curam suscepimus, ut Deo placet, pro omnibus Ecclesiis quae sunt intra terrarum orbem constitutae, quamvis beati Petri virtutibus par nihil habeamus, ministerio tamen fungi cogimur. Ad id credidimus attendendum, ne connumeremur, quod absit! iis quos per prophetam Dominus reprehendit, [Col. 1580D] dicens: Quod ejectum est non introduxistis, quod infirmum non sanavistis, et quod periit non quaesivistis, et quod confractum non obligastis.

Ideoque ad introductionem liberorum in locum Ecclesiae et unitatis, inventionemque amissae drachmae properemus, et apostolico praecepto incitati, in eos qui doctrinae sermones aspernantur, ut persuasum habeamus, moderari, et fidelium admonitionem tempestive intempestive factam; et illius exemplo edocti, qui erat gloriae Dominus, et omnia in sua potestate habens inclinare fecit coelos, et descendit, acceptaque servi forma se ipsum exinanivit, ut ovis amissa suo gregi restitueretur. Unde frater in Christo, dilectionem tuam his litteris admonemus, ut hanc rem diligenter cures. Nam una [Col. 1581A] sola est Ecclesia, et una sola sanctificationis arca, in quam unumquemque fidelium e diluvio servari oportet. Et circa unionem ejus modis omnibus labores, tuaque cogitet prudentia, ut ecclesia Dei non possit divisa consistere, ut omnem animam viventem e praesentis diluvii procellis intra unam arcam Ecclesiae congregari oporteat ad beatum Petrum omnium fidelium gubernatorem.

Traditum est quonam modo sancti Patres, divino Spiritu illuminati, omnium Ecclesiarum primatum sacrosanctam Romanam Ecclesiam absolute obtinere jusserint, et ad ejus sententiam omnium judicium referri praescripserint; et ad tollendam de medio divisionem, ad unionem Ecclesiae, ad conjunctionem divisi parietis, propter Dei dilectionem, [Col. 1581B] propter animae salutem, et propter fruitionem gloriae, quae non marcescit, vigilanter adverte. Primum apud teipsum, deinde in aliis, quatenus divina gratia largitur, da operam, ut grex cum Ecclesia uniatur, et qui seipsos Dominicas oves confitentur, ad gregem B. Petri revertantur, qui Domini jussu eorum curam suscepit. Nos quidem in hoc non temporariam laudem spectamus, non praetereuntem gloriam quaerimus, qui pascendi suscepimus officium. Servos nos omnium Dei servorum confitemur. Sed cum Dominum et magistrum nostrum, ut unum mortuum resuscitaret in corpore, profectum fuisse; et lacrymatum legimus ad sepulcrum, et dixisse: Lazare, exi foras (Joan. X), judicamus indignum, si Domini retineamus talentum,[Col. 1581C] et quos possumus in anima resuscitare negligamus. Quod superest, dilectos filios nostros Balduinum et Balditzioninum praesentes tabellarios ad dilectissimum filium nostrum Emmanuelem imperatorem Constantinopolitanum, a religioso coetu missos, dilectioni tuae studiose commendamus, rogantes ut per dilectionem Dei, beatique Petri, et sedis apostolicae, et pietatis cultum, aspectu gratioso in eorum necessitatibus consolationem adhibeas. De tua valetudine cupimus per litteras fieri certiores.

Zdroj: [MANSI, Concil., XXI, 796; MPL 188, Coll. 1580B – 1581C.]


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci