Epistola 6. Goffridi vindocinensi abbatis ad Calixtum papam, Quae tria Ecclesia specialiter habere debet.

Ecclesia semper catholica, libera, et casta esse debet. Catholica, quia nec vendi debet, nec emi; libera, quia saeculari potestati non debet subjici; [Col. 0222B] casta, quia nullatenus debet muneribus corrumpi. Quando enim Ecclesia venditur vel emitur, evacuatur fides, quia quod incomparabile factum est a Deo, ab homine comparari posse aestimatur. Praeterea qui vendit Ecclesiam, cupidum Judam imitatur; qui autem 290 emit illam, Judaicam avaritiam sectatur. Judas utique cupiditate vendidit Christum qui est caput Ecclesiae, et Judaei avaritia emerunt illum. Quando vero Ecclesia saeculari potestati subjicitur, quae ante domina erat, ancilla efficitur; et quam Christus Dominus dictavit in cruce, et quasi propriis manibus de sanguine suo scripsit, chartam libertatis amittit. Hanc enim libertatis chartam Christus vindicavit in cruce, et suae sponsae Ecclesiae per semetipsum dedit, ut homines alios per peccatum [Col. 0222C] factos diaboli servos, ipsa libera liberos et Dei filios faceret, et suos, qui sibi diligenter servirent, et tanquam bonae matri devoti filii humiliter obedirent. Tunc etiam Ecclesiae castitas omnino periclitatur, cum corrumpitur ipsa muneribus et ex casta et virgine sponsa Domini, quasi mulier publica veraciter facta dignoscitur. Hoc enim est proprium meretricis, ut semper sub pretio redigatur. Haec tria quae diximus, proprie propria Ecclesia habere debet; quorum unum si defuerit, falso nomine dicitur sponsa Christi; quae velut paralytica jacet, nec ligandi, nec solvendi potestatem habet. Nam Christus pastor bonus sponsam fidelem quaerit, respuit infidelem, liberam sibi sociat, abjicit ancillam, castam diligit, odit corruptam.

Zdroj: MPL 157, Coll. 222A – 222C.


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci