S. Bernardi abbatis apologia ad Guillelmum Sancti Theoderici abbatem

PRAEFATIUNCULA

Quod me hujusmodi operam dare jubes, per quod tollendum sit scandalum de regno Dei, libenter [Col. 0896] accipio: sed quomodo id velis fieri, necdum satis elucet mihi. Nam illam tuam dulcissimam epistolam dulciter legens, ac dulcius relegens (saepius quippe [Col. 0897A] repetita placebat) intellexi quidem te velle, ut illis qui de nobis tanquam detractoribus Cluniacensis Ordinis, conqueruntur, satisfaciam: quatenus videlicet sciatur non esse verum, quod male hucusque de nobis putarunt, vel putari voluerunt. At si post hanc satisfactionem rursus victus eorum ac vestitus superfluitatem, et caetera quae subjungis, quemadmodum injungis, carpere voluero; et mihi videbor contradicere, et quomodo sine scandalo facere queam, non video. Nisi forte, et Ordinem quidem laudabilem, et Ordinis reprehensores reprehensibiles dicam [al. doceam], et nihilominus tamen ipsius superflua reprenendam. Si hoc modo vis, aut forte aliter magis expedire vides, manda apertius; et ut valeam quod vis, eo modo quo vis, ora instantius. [Col. 0897B] Scito tamen non modico me hujusmodi scriptitationibus [Col. 0898A] feriri detrimento: quia multum hinc mihi devotionis subtrahitur, dum studium orationis intermittitur, praesertim cum nec usus suppetat dictandi, nec otium.

527 CAPUT I. Profitetur se suosque ab obtrectatione religiosi Ordinis prorsus alienos.

Venerabili patri GUILLELMO, frater BERNARDUS, fratrum qui in Clara-Valle sunt, inutilis servus, salutem in Domino.

1. Usque modo si qua me scriptitare jussistis, aut invitus, aut nullatenus acquievi: non quia negligerem quod jubebar, sed ne praesumerem quod nesciebam. Nunc vero nova urgente causa, pristina fugatur verecundia, et vel perite vel imperite dolori [Col. 0898B] meo satisfacere cogor, fiduciam dante ipsa necessitate. [Col. 0899A] Quomodo namque silenter audire possum vestram hujuscemodi de nobis querimoniam, qua scilicet miserrimi hominum, in pannis et semicinctiis, de cavernis, ut ait ille (Hebr. XI, 38), dicimur judicare mundum; quodque inter caetera intolerabilius est, etiam gloriosissimo Ordini vestro derogare, sanctis qui in eo laudabiliter vivunt, impudenter detrahere, et de umbra nostrae ignobilitatis, mundi luminaribus insultare? Itane sub vestimentis ovium, non quidem lupi rapaces, sed pulices mordaces, imo tineae demolientes; bonorum vitam, quia palam non audemus, in occulto corrodimus; nec saltem clamorem invectionis, sed susurrium detractionis emittimus? Si hoc ita est, utquid sine causa mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves [Col. 0899B] occisionis? (Psal. XLIII, 22.) Si ita, inquam, pharisaica jactantia caeteros homines, et (quod superbius est) nobis meliores despicimus, quid nobis prodest tanta in nostro victu parcitas et asperitas, in vestitu notabilis illa vilitas ac diversitas, in opere manuum quotidiana desudatio, in jejuniis et vigiliis jugis exercitatio, totius denique vitae nostrae singularis quaedam atque austerio conversatior? nisi forte omnia opera nostra facimus, ut videamur [al. videantur] ab hominibus, Sed dicit Christus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 5). Nonne si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus? (I Cor. XV, 19.) An vero non in hac vita tantum in Christo speramus, si de Christi servitio temporalem [Col. 0899C] tantum gloriam quaerimus?

2. Miser ergo homuncio qui tanto labore et industria studeo non esse, vel potius videri sicut caeteri hominum; minus tamen accepturus, imo gravius cruciandus, quam quilibet hominum. Siccine ergo non inveniebatur nobis via, ut ita dicam, utcunque tolerabilior ad infernum? Si ita necesse erat, ut illo descenderemus; cur saltem illam, qua multi incedunt, viam scilicet latam, quae ducit ad mortem, non elegimus, quatenus vel de gaudio, et non de luctu, ad luctum transiremus? O quam felicius est illis, quorum non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum, qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur! qui [Col. 0899D] etsi peccatores, ac pro gaudiis temporalibus, perpetuis cruciatibus addicti, saltem abundantes in saeculo obtinuerunt divitias (Psal. LXXII, 4, 5, 12). Vae portantibus crucem, non sicut Salvator suam, sed sicut ille Cyrenaeus, alienam (Matth. XXVII, 32). Vae Citharoedis citharizantibus, non ut illi de Apocalypsi, in citharis suis (Apoc. XIV, 2), sed vere, ut hypocritae in alicnis. Vae semel, et vae iterum pauperibus superbis. Vae, inquam, semel, et vae iterum, portantibus crucem Christi, et non sequentibus Christum: qui nimirum cujus passionibus participant, humilitatem sectari negligunt.

3. Duplici quippe contritione conteruntur qui hujusmodi sunt, quando et hic pro temporali gloria temporaliter se affligunt, et in futuro pro interna superbia [Col. 0900A] ad aeterna supplicia pertrahuntur. Laborant cum Christo, sed cum Christo non regnant: sequuntur Christum in paupertate sua, sed in gloria non consequuntur: de torrente in via bibunt, sed non exaltabunt caput in patria: lugent nunc, sed tunc non consolabuntur. Et merito: quid enim facit superbia sub pannis humilitatis Jesu? nunquid non habet quo se palliet humana malitia, nisi unde involuta est infantia Salvatoris? Et quomodo intra praesepium Domini simulatrix arrogantia se coarctat, ac pro vagitibus innocentiae, malum inibi detractionis immurmurat? Annon illi superbissimi de Psalmo, quorum prodiit ex adipe iniquitas eorum, multo tutius operti sunt iniquitate et impietate sua (Psal. LXXII, 6, 5), quam nos latemus sub sanctitate aliena? Quis enim magis [Col. 0900B] impius, an profitens impietatem, an mentiens sanctitatem? Nonne is qui etiam mendacium addens, geminat impietatem? Et quid dicam? Vereor ne forte et ego suspectus habear, non quidem vobis, pater, non vobis, cui utique notum me novi, quantum in hac caligine homo homini innotescero potest; et specialiter de hac re scio vos non ignorare quid sentiam. Sed propter illos, qui me nec ita ut vos cognoverunt, nec sicut vobis hinc loqui soleo, loquentem audierunt, scribo vobis (quod et frequenter audistis), ut quoniam ego per singulos ire, et singulis satisfacere nequeo, ex me habeatis, unde quod de me certissime scitis; eis pro me verissime persuadeatis. Neque enim timec omnium oculis scribere, quidquid de hac re vobis in aure locutus [Col. 0900C] sum.

CAPUT II. Purgat se S. Bernardus, et Ordinem Cluniacensium commendat

4. Quis unquam me adversus Ordinem illum vel coram audivit disputantem, vel clam susurrantem? Quem unquam de Ordine illo nisi cum gaudio vidi, nisi cum honore suscepi, nisi cum reverentia allocutus, nisi cum humilitate adhortatus sum? Dixi, et dico: Modus quidem vitae est sanctus, honestus, castitate decorus, discretione praecipuus, a patribus institutus, a Spiritu sancto praeordinatus, animabus [Col. 0900D] salvandis non mediocriter idoneus. Egone vel damno, vel despicio, quem sic praedico? Memini me aliquando in aliquibus ejusdem Ordinis monasteriis hospitio susceptum fuisse: reddat Dominus servis suis humanitatem, quam infirmanti mihi ultra etiam quam necesse fuit, exhibuerunt; et honorem, quo me plus quoque quam dignus fui, dignati sunt. Ipsorum me commmendavi orationibus, interfui collationibus: saepe et de Scripturis, et salute animarum habui sermonem cum multis, et publice in capitulis, et privatim in cameris. Quem unquam vel clam, vel palam aut ab illo Ordine dissuadere, aut ad nostrum ut veniret persuadere tentavi? An non potius multos cupientes venire repressi, venientes et pulsantes repuli? Annon fratrem Nicolaum [Col. 0901A] ad Sanctum-Nicolaum, et vobis duos de vestris, vobis teste, remisi? Sed et duobus quibusdam ejusdem Ordinis abbatibus, quorum ne nomina prodam, ipsi eos optime nostis, et nihilominus quam amica mihi familiaritate jungantur, scitis: numquid non tamen ad alium Ordinem (quod et vos non latuit) migrare desiderantibus, jamjamque deliberantibus, nostrum eis dissuasorium consilium obviavit, ac ne suas desererent cathedras effecit? Cur igitur Ordinem damnare putor, vel dicor, cui amices meos deservire suadeo, cui suos ad nos venientes monachos reddo, de quo et mihi orationes tam sollicite requiro, tam devote suscipio.

529 CAPUT III. Varietatem religiosorum Ordinum nondeoere prae judicare vinculo charitatis.

[Col. 0901B]

5. An forte quia juxta alium Ordinem conversari videor, propterea suspectus hinc habeor? Sed eadem ratione et vos nostro derogatis, quicunque aliter vivitis. Ergo et continentes, et conjuges invicem se damnare putentur, quod suis quique legibus in Ecclesia conversentur. Monachi quoque ac regulares clerici sibi invicem derogare dicantur, quia propriis ab invicem observantiis separantur. Sed et Noe, et Danielem, et Job in uno se regno pati non posse suspicemur, ad quod utique non eos uno tramite justitiae cognovimus pervenisse. Mariam denique et Martham necesse sit aut utramque, aut alteram Salvatori [Col. 0901C] displicere, cui nimirum tam dissimili studio devotionis contendunt ambae placere. Et hac ratione in tota Ecclesia (quae utique tam pluribus, tamque dissimilibus variatur ordinibus, utpote regina quae in Psalmo legitur circumamicta varietatibus [Psal. XLIV, 10]), nulla pax, nulla prorsus concordia esse putabitur. Quae etenim secura quies, quis tutus in ea status invenietur, si unus quilibet homo unum quemlibet Ordinem eligens, alios aliter viventes aut ipse aspernetur, aut se ab ipsis sperni suspicetur, praesertim cum tenere impossibile sit vel unum hominem omnes Ordines, vel unum Ordinem omnes homines? Non sum tam hebes, ut non agnoscam tunicam Joseph, non illius qui liberavit Aegyptum, sed qui salvavit mundum, et hoc non a fame corporis, [Col. 0901D] sed a morte simul animae et corporis. Notissima quippe est, quia polymita, id est pulcherrima varietate distincta; sed et sanguine apparet intincta, non quidem haedi, qui peccatum significat, sed agui, qui designat innocentiam, hoc est suo ipsius, non alieno. Ipse est profecto Agnus mansuetissimus, qui coram non quidem tondente, sed occidente se obmutuit; qui peccatum non fecit, sed abstulit peccata mundi. Miserunt autem qui dicerent ad Jacob. Hanc invenimus; vide utrum tunica filii tui sit, an non (Gen. XXXVII, 32). Vide et tu, Domine, utrum haec sit tunica [Col. 0902A] dilecti Filii tui. Recognosce, omnipotens Pater, eam quam fecisti Christo filio tuo polymitam, dando quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores, et caetera quae in ejus ornatu mirifico decenter apposuisti, ad consummationem utique sanctorum, occurrentium in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 11 13). Dignare etiam, Deus, pretiosissimi purpuram sanguinis quo aspersa est, recognoscere, et in purpura praeclarum insigne ac gloriosissimum indicium obedientiae. Quare ergo, inquit, rubrum est vestimentum tuum? Torculur, ait, calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 2, 3).

6. Itaque quandoquidem factus est obediens Patri [Col. 0902B] usque ad torcular crucis, quod utique solus calcavit: solum quippe brachium suum auxiliatum est ei, juxta illud in alio loco, Singulariter sum ego, donec transeam (Psal. CXL, 10). Jam ergo exalta eum, Deus, et da ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 9, 10). Ascendat in altum, captivam ducat captivitatem, donet dona hominibus (Ephes. IV, 8). Quae dona? Relinquat videlicet sponsae suae Ecclesiae pignus haereditatis, ipsam tunicam suam: tunicam scilicet polymitam, eamdemque inconsutilem, et desuper contextam per totum; sed polymitam ob multorum Ordinum, qui in ea sunt, multimodam distinctionem: inconsutilem [Col. 0902C] vero propter indissolubilis charitatis individuam unitatem. Quis me, inquit, separabit a charitate Christi? (Rom. VIII, 35.) Audi quomodo polymitam: Divisiones, ait, gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, idem vero Dominus. Deinde diversis enomeratis charismatibus, tanquam variis tunicae coloribus, quibus constet eam esse polymitam, ut ostendat etiam esse inconsutilem, et desuper contextam per totum, adjungit: Haec autem operatur 530 unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 4, 5). Charitas quippe diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Non ergo dividatur, sed totam et integram haereditario jure sortiatur Ecclesia, quia et de illa scriptum est: Astitit regina [Col. 0902D] a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10). Itaque diversi diversa accipientes dona, alius quidem sic, alius vero sic; sive Cluniacenses, sive Cistercienses, sive clerici regulares, sive etiam laici fideles, omnis denique Ordo, omnis lingua, omnis sexus, omnis aetas, omnis conditio, in omni loco, per omne tempus, a primo homine usque ad novissimum. Nam et propter hoc talaris dicta est, quod ad finem usque pertingat, dicente propheta, Non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7): nimirum congruens ei cui et [Col. 0903A] facta est, qui, perhibente videlicet alia Scriptura, et ipse attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).

CAPUT IV. Se caeteros omnes Ordines charitate, unum professione tenere.

7. Omnes ergo concurramus pariter in unam tunicam, et ex omnibus constet una. Ex omnibus, inquam, una. Nam etsi ex pluribus et diversis, una est tamencolumba mea, formosa mea, perfecta mea (Cantic. VI, 8). Alioquin nec ego solus, nec tu sine me, nec ille sine utroque: sed simul omnes sumus illa una, si tamen solliciti sumus servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Non, inquam, tantum Ordo [Col. 0903B] noster, aut solus vester, ad illam pertinet unam, sed noster simul et vester: nisi forte (quod absit!) invicem invidentes, invicem provocantes, invicem mordeamus, et ab invicem consumamur(Galat. V, 15); et sic non possit nos Apostolus uni illi viro, cui despondit, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Verumtamen illa una dicit in Canticis, Ordinavit in me charitatem (Cantic. II, 4): ut etsi una in charitate, divisa tamen sit ordinatione. Quid ergo? Cisterciensis sum: damno igitur Cluniacenses? Absit! sed diligo, sed praedico, sed magnifico. Cur ergo, inquis, Ordinem illum non tenes, si sic laudas? Audi. Propter hoc quod Apostolus ait: Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, permaneat (I Cor. VII, 20). Quod si quaeris, cur et a principio non elegerim, si talem sciebam? respondeo: Propter id quod [Col. 0903C] rursus ait Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22). Non quod scilicet Ordo sanctus et justus non sit: sed quia ego carnalis eram, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14); et talem animae meae languorem sentiebam, cui fortior esset potio necessaria. Et diversis morbis diversa conveniunt medicamenta, et fortioribus fortiora. Fac duos homines febribus anxiari, quartanis unum, alterum tertianis. Commendet autem qui quartanis laborat, tertiano aquam, pyra, et frigida quaeque sumenda: cum tamen ab his ipse abstineat, vinumque et caetera calida, utpote sibi congruentia, sumat. Quis, rogo, hinc eum recte reprehendat? Si diceret ille, Cur tu aquam non bibis, quam ita laudas? [Col. 0903D] annon recte responderet: Et tibi eam fideliter tribuo, et mihi salubriter subtraho?

8. Denique requiratur [al. requiris] a me etiam, cur cum omnes Ordines laudem, omnes non teneo! Laudo enim omnes et diligo, ubicunque pie et juste vivitur in Ecclesia. Unum opere teneo, caeteros charitate. Faciet autem charitas (fidenter loquor) ut ne illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor. Plus aliquid dicam. Tu tibi caute age. Potest namque fieri quia frustra tu laboraveris: ut autem ego frustra diligam bonum quod operaris, fieri omnino non potest. O quanta fiducia charitatis! Alius operatur non amans, et alius amat nihil operans. Ille quidem suum opus perdit, illius vero charitas nunquam excidit. Et quid mirum, si in [Col. 0904A] hoc exsilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam hujuscemodi sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas: cum in illa quoque patria, quando jam ipsa regnabit, nihilominus forte talis aliqua dispar quodammodo aequalitas futura sit? Inde etenim scriptum est: In domo Patris mei mansiones 531 multae sunt (Joan. XIV, 2). Sicut itaque illic multae mansiones in una domo; ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 4); ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate; diversitas autem hic quidem in ordinum vel operationum multifaria divisione: illic vero in quadam meritorum notissima, sed et ordinatissima [Col. 0904B] distinctione. Intelligens denique Ecclesia hanc suam quodammodo discordem concordiam, concordemve discordiam: Deduxit me, inquit, super semitas justitiae propter nomen suum. (Psal. XXII, 3). Ponens quippe semitas pluraliter, et justitiae singulariter; nec diversitatem praetermisit operationum, nec unitatem operantium. Praevidens quoque et illam in coelestibus discretam unitatem futuram, devotissime laeta decantat: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et per omnes vicos tuos Alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22). Audiens enim plateas et vicos, coronas et glorias diversas intellige. In auro, quo uno metallo illa civitas ornata describitur. et in uno Alleluia, quod cantandum [Col. 0904C] perhibetur, dissimilium specierum similem pulchritudinem, et multarum mentium unam devotionem attende.

9. Non igitur una tantum semita inceditur, quia nec una est mansio quo tenditur. Viderit autem quisque quacumque incedat, ne pro diversitate semitarum ab una justitia recedat: quoniam ad quamlibet mansionem sua quisque semita pervenerit, ab una domo Patris exsors non erit. Verumtamen ut stella ab stella differt in claritate; sic erit, ait, et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Nam etsi fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum: alii tamen aliis amplius, pro diversitate meritorum. Quae sane merita sciendum non sic in hoc saeculo, ut in illo, facile ab homine posse discerni: quippe cum [Col. 0904D] hic tantum opera videantur, illic etiam corda nihil impediat intueri. Siquidem radiante ubique Sole justitiae, tunc manifesta erunt abscondita cordium (I Cor. IV, 5); et sicut non est nunc qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7), ita tunc non erit qui se occultet a splendore ipsius. Et de operibus quidem saepe incerta, et ob hoc periculosa sententia fertur, cum multoties minus justitiae habeant, qui magis operantur.

CAPUT V. Religiosos aliorum Ordinum aemulos et obtrectatores acri stylo aggreditur.

10. Unde nunc mihi conveniendi sunt quidam de Ordine nostro, qui contra illam sententiam, Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus,[Col. 0905A] qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5); aliis Ordinibus derogare dicuntur, et suam justitiam solam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti: quos profecto (si qui tamen hujuscemodi sunt) nec nostri, nec cujuspiam esse Ordinis verius dixerim; quippe qui etsi ordinate viventes, superbe tamen loquentes, cives se faciunt Babylonis, id est confusionis; imo filios tenebrarum, ipsiusque gehennae, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job. X, 22). Vobis ergo, inquam, fratres, qui etiam post auditam illam Domini de Pharisaeo et Publicano parabolam, de vestra justitia [al. de vestro instituto] praesumentes, caeteros aspernamini, dicitis (ut dicitur) solos vos hominum esse justos, aut omnibus [Col. 0905B] sanctiores; solos vos monachorum regulariter vivere, caeteros vero Regulae potius existere transgressores.

11. Primo quid ad vos de alienis servis? Suo domino stant, aut cadunt. Quis vos constituit judices super eos? Deinde si ita, ut dicitur, de Ordine vestro praesumitis; qualis ordo est, ut antequam de suo quisque trabem ejiciat, in fratrum oculis tam curiose festucas perquirat? Qui in Regula gloriamini, cur contra Regulam detrahitis? cur contra Evangelium, ante tempus, et contra Apostolum, alienos servos judicatis? (Rom. XIV, 4.) An Regula non concordat Evangelio vel Apostolo? alioquin Regula jam non est regula, quia non recta. Audite, et discite ordinem, qui contra ordinem aliis [Col. 0905C]Ordinibus derogatis. Hypocrita, inquit, ejice primum trabem de oculo tuo, et sic videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 3-5). Quaeris quam trabem? annon grandis et grossa trabes est superbia, qua te putans esse aliquid, cum nihil sis, insanissime tibi tanquam sanus exsultas, et aliis vanissime, trabem portans, de festucis insultas? Gratias, inquis, ego tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri (Luc. XVIII, 21): sequere ergo, et dic, Detractores. Neque enim minima est haec festuca inter caeteras. Quare cum tam diligenter alias enumeres, istam taces? Si pro nulla vel minima habes, audi Apostolum: Neque maledici, ait, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Audi et Deum [Col. 0905D] in Psalmo comminantem: Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quod quia detractori loquatur, certum est ex praecedentibus. Et quidem juste ad se retorquendus, et se compellendus est intueri, qui avertens faciem suam a se, aliena potius mala, quam sua solet curiosius perscrutari.

CAPUT VI. Arguit temere judicantes, et calumniantes modum vivendi Cluniacensium.

12. At, inquiunt, quomodo Regulam tenent, qui pelliciis induuntur; sani carnibus, seu carnium pinguedine [Col. 0906A] vescuntur; tria vel quatuor pulmentaria una die quod Regula prohibet (Reg. S. Benedicti, cap. 39) admittunt; opus manuum, quod jubet (Ibid., cap. 48), non faciunt: multa denique pro libitu suo vel mutant, vel augent, vel minuunt? Recte. Non possunt haec negari. Sed attendite in regulam Dei, cui utique non dissonat institutio sancti Benedicti. Regnum Dei, inquit, intra vos est (Luc. XVII, 21), hoc est, non exterius in vestimentis aut alimentis corporis, sed in virtutibus interioris hominis. Unde Apostolus, Regnum Dei non est esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17): et rursus,Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20). De corporalibus itaque observantiis fratribus calumniam struitis; et quae majora [Col. 0906B] sunt regulae, spiritualia scilicet instituta, relinquitis, camelumque glutientes, culicem liquatis? Magna abusio! Maxima cura est, ut corpus regulariter induatur, et contra regulam suis vestibus anima nuda deseritur. Cum tanto studio et tunica, et cuculla corpori procurentur, quatenus cui deerunt, monachus non putetur: cur similiter spiritui pietas et humilitas, quae profecto spiritualia indumenta sunt, non providentur? Tunicati et elati abhorremus pellicias! tanquam non melior sit pellibus involuta humilitas, quam tunicata superbia: praesertim cum et Deus tunicas pelliceas primis hominibus fecerit(Gen. III, 21); et Joannes in eremo zona pellicea lumbos accinxerit (Matth. III, 4); et ipse tunicarum institutor in solitudine, non tunicis, sed pellibus sese[Col. 0906C] induerit. Repleti deinde ventrem faba, mentem superbia, cibis damnamus saginatos! quasi non melius sit exiguo sagimine ad usum vesci, quam ventoso legumine usque ad ructum exsaturari: praecipue cum et Esau non de carne, sed de lente sit reprehensus (Hebr. XII, 16); et de ligno Adam, non de carne damnatus (Gen. III, 17); et Jonathas ex gustu mellis, non carnis, morti adjudicatus (I Reg. XIV, 29): econtra vero Elias innoxie carnem comederit (III Reg. XVII, 6); Abraham gratissime carnibus Angelos paverit (Gen. XVIII, 7), et de ipsis sua fieri sacrificia Deus praeceperit (Exod. XXIX, 1). Sed et satius est modico vino uti propter infirmitatem, quam multa aqua ingurgitari per aviditatem: quia [Col. 0906D] et Paulus Timotheo modico utendum vino consuluit (I Tim. V, 23); et Dominus ipse bibit, ita ut vini potator appellatus sit (Matth. XI, 19); Apostolis quoque bibendum dedit; insuper et ex eo Sacramenta sui sanguinis condidit (Id. XXVI, 27): cum econtrario aquam ad nuptias bibi non passus sit (Joan. II, 3-9), et ad aquas contradictionis 533 populi murmur terribiliter castigaverit (Num. XX); David quoque aquam, quam desideraverat, potare timuerit (II Reg. XXIII, 16); virique illi Gedeonis, qui prae aviditate toto corpore prostrato de flumine biberunt, digni ad praelium ire non fuerint (Judic. VII, 5-7), [Col. 0907A] Jam vero de labore manuum quid gloriamini, cum et Martha laborans increpata, et Maria quiescens laudata sit (Luc. X, 41, 42); et Paulus aperte dicat: Labor corporis ad modicum valet, pietas autem ad omnia? (I Tim. IV, 8.) Optimus labor, de quo propheta dicebat: Laboravi in gemitu meo (Psal. VI, 7): et de quo alibi, Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum. Ac ne corporale intelligas exercitium, Et defecit, inquit, spiritus meus (Psal. LXXVI, 4). Ubi autem non corpus, sed spiritus fatigatur, spiritualis procul dubio labor intelligitur.

CAPUT VII. Spiritualis exercitatio fructuosior corporali.

13. Quid ergo, inquis? Siccine illa spiritualia persuades, ut etiam haec, quae ex Regula habemus, corporalia [Col. 0907B] damnes? Nequaquam: sed illa oportet agere, et ista non omittere. Alioquin cum aut ista omitti necesse est, aut illa; ista potius omittenda sunt, quam illa. Quanto enim spiritus corpore melior est, tanto spiritualis quam corporalis exercitatio fructuosior. Tu ergo cum de horum observatione elatus, aliis eadem non observantibus derogas, nonne te magis transgressorem Regulae indicas, cujus licet minima quaedam tenens, meliora devitas, de quibus Paulus: Aemulamini, ait, charismata meliora? (I Cor. XII, 31.) Detrahendo quippe fratribus, in quo temetipsum extollis, perdis humilitatem; in quo alios deprimis, charitatem: quae sunt procul dubio charismata meliora. Tu tuum corpus multis et nimiis laboribus [Col. 0907C] atteris, ac regularibus asperitatibus mortificas membra tua quae sunt super terram. Bene facis. Sed quid si ille quem similiter non laborantem dijudicas, modicum quidem habeat de hac, quae ad modicum est utilis, corporali videlicet exercitatione; amplius autem quam tu de illa, quae ad omnia valet, id est pietate? Quis, quaeso, vestrum Regulam melius tenet? Annon melius qui melior? Quis vero melior, humilior an fatigatior? Annon is qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde (Matth. XI, 29), qui et cum Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab eo? (Luc. X, 42.)

14. Quod si Regulam ab omnibus qui eam professi sunt, sic ad litteram tenendam censes, ut nullam omnino dispensationem admitti patiaris, audacter [Col. 0907D] dico, nec tu eam, nec ille tenetis. Nam etsi ille quantum quidem pertinet ad observationes corporeas, in pluribus offendit, impossible est tamen te quoque vel in uno non transgredi. Scis autem quia in uno offendit, omnium est reus. Sin vero concedas aliqua posse mutari dispensatorie, procul dubio et tu illam tenes, et ille, quanquam dissimiliter: nam tu quidem districtius, at ille fortasse discretius. Neque hoc dico, quia haec exteriora negligenda sint; aut qui se in illis non exercuerit, mox ideo spiritualis efficiatur: cum potius spiritualia (quanquam meliora) nisi per ista, aut vix, aut nullatenus vel acquirantur, vel obtineantur, sicut scriptum est, Non prius quod spirituale, sed quod animale; deinde quod spirituale (I Cor. XV, 46). [Col. 0908A] Sicut nec Jacob, nisi prius cognita Lia, desideratos Rachelis amplexus meruit obtinere. Unde rursus in psalmo, Sumite psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX, 3): quod est dicere, Sumite spiritualia, sed prius date corporalia. Optimus autem ille, qui discrete et congrue et haec operatur, et illa.

15. Jam vero epistola, ut epistola remaneat, finienda erat, quandoquidem et nostros (de quibus, pater, conquestus estis, quod Ordini vestro detraherent) satis, quantum potui, stylo corripui; et me quoque ab hujusmodi falsa suspicione purgavi, ut debui. Sed quoniam dum nostris minime parco, nonnullis de vestris nimium, in quibus non decet, videor assentire; pauca quae et vobis displicere cognovi, et omnibus bonis vitanda esse non dubito, necessarium [Col. 0908B] reor subjungere: 534 quae quidem etsi fieri videntur in Ordine, absit tamen ut sint de Ordine! Nullus quippe ordo quidpiam recipit inordinatum: quod vero inordinatum est, ordo non est. Unde non adversum Ordinem, sed pro Ordine disputare putandus ero, si non Ordinem in hominibus, sed hominum vitia reprehendo. Et quidem diligentibus Ordinem in hac re molestum me fore non timeo: quinimo gratum procul dubio accepturi sunt, si persequimur quod et ipsi oderunt. Si quibus vero displicuerit, ipsi se manifestant, quia Ordinem non diligunt, cujus utique corruptionem, id est vitia, damnari nolunt. Ipsis itaque illud Gregorianum respondeo: »Melius est ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur.« (Homil. 7 in Ezech.)

CAPUT VIII. Cluniacensium vitia, virtutum nomine palliata, perstringit.

[Col. 0908C]

16. Dicitur, et veraciter creditur, sanctos patres illam vitam instituisse; et ut in ea plures salvarentur, usque ad infirmos Regulae temperasse rigorem, non Regulam destruxisse. Absit autem ut credam, tantas eos, quantas video in plerisque monasteriis, vanitates ac superfluitates praecepisse, vel concessisse. Miror etenim unde inter monachos tanta intemperantia in comessationibus et potationibus, in vestimentis et lectisterniis, et equitaturis, et construendis aedificiis inolescere potuit: quatenus ubi haec studiosius, voluptuosius, atque effusius fiunt, [Col. 0908D] ibi ordo melius teneri dicatur, ibi major putetur religio. Ecce enim parcitas putatur avaritia, sobrietas austeritas creditur, silentium tristitia reputatur. Econtra remissio discretio dicitur; effusio, liberalitas; loquacitas, affabilitas; cachinnatio, jucunditas; mollities vestimentorum et equorum fastus, honestas; lectorum superfluus cultus, munditia. Cumque haec alterutrum impendimus, charitas appellatur. Ista charitas destruit charitatem, haec discretio discretionem confundit. Talis misericordia crudelitate plena est, qua videlicet ita corpori servitur, ut anima juguletur. Quae etenim charitas est, carnem diligere, et spiritum negligere? quaeve discretio totum dare corpori, et animae nihil? qualis vero misericordia, ancillam reficere, et dominam interficere? Nemo [Col. 0909A] pro hujusmodi misericordia speret se consequi misericordiam, quae misericordibus promittitur in Evangelio, Veritatis ore dicentis, Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7): sed certissime potius poenam exspectet, quam tali, ut ita dicam, impio misericordi sanctus Job magis prophetizando, quam affectando imprecatur, Non sit, inquiens, in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Dignae plane retributionis causam mox subinfert satis idoneam, dicens: Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae non benefecit (Job XXIV, 20, 21).

17. Inordinata profecto atque irrationabilis misericordia est, sterilis et infructuosae carnis (quae juxta Domini verbum non prodest quidquam [Joan. VI, 64], [Col. 0909B] et secundum Apostolum regnum Dei non possidebit [I Cor. XV, 50]) adimplendis invigilare desideriis, et de animae cura Sapientis saluberrimum non curare consilium, admonentis atque dicentis: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Bona misericordia, misereri animae tuae; nec potest non mereri misericordiam, qua fit ut placeas Deo. Alias autem non est misericordia, sicut jam dixi, sed crudelitas; non est charitas, sed iniquitas; non discretio, sed confusio, sterilem quae non parit pascere, id est, inutilis carnis concupiscentiis inservire; et viduae nil boni facere, animae videlicet excolendis virtutibus nullam operam dare. Quae utique, licet Sponso interim sit viduata coelesti, sensus tamen de [Col. 0909C] Spiritu sancto concipere et parere non desinit immortales; qui videlicet incorruptibilis coelestisque haereditatis valeant esse capaces, sed si pium habeant studiosumque cultorem.

18. Sub hac tamen abusione jam fere ubique sic pro ordine tenentur, fere jam ita ab omnibus sine querela 535 atque irreprehensibiliter observantur; quanquam dissimiliter. Nonnulli quippe his omnibus tanquam non utentes utuntur; et ideo aut cum nulla offensa, aut cum minima. Aliquanti quippe haec agunt ex simplicitate, aliquanti ex charitate, aliquanti ex necessitate. Quidam namque simpliciter ista tenent, quoniam sic eis praecipitur; parati aliter agere, si aliter praeciperetur. Quidam autem ne discorditer vivant ab eis cum quibus habitant; sectantes [Col. 0909D] in his, non suam libidinem, sed aliorum pacem. Alii vero, quia resistere non valent multitudini contradicentium, qui haec utique tanquam pro Ordine libera voce defendunt; et quoties isti aliqua, prout ratio dictat, restringere vel mutare incipiunt illi, mox tota eis auctoritate resistunt.

CAPUT IX. Eorumdem intemperantiam comparat cum antiquorum monachorum parcimonia.

19. Quis in principio, cum Ordo coepit monasticus, ad tantam crederet monachos inertiam devenire? O quantum distamus ab his qui in diebus Antonii exstitere monachi! Siquidem illi cum se invicem per tempus ex charitate reviserent, tanta ab invicem aviditate panem animarum percipiebant, ut corporis[Col. 0910A] cibum penitus obliti, diem plerumque totum jejunis ventribus, sed non mentibus transigerent. Et hic erat rectus ordo, quando digniori parti prius inserviebatur: haec summa discretio, cum amplius sumebat quae major erat: haec denique vera charitas, ubi animae, quarum charitate Christus mortuus est, tanta sollicitudine refocillabantur. Nobis autem convenientibus in unum, ut verbis Apostoli utar, jam non est dominicam coenam manducare(I Cor. XI, 20). Panem quippe coelestem nemo est qui requirat, nemo qui tribuat. Nihil de Scripturis, nihi! de salute agitur animarum; sed nugae, et risus, et verba proferuntur in ventum. Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus: quibus totus intentus, modum nescias in edendo.

[Col. 0910B] 20. Interim autem fercula ferculis apponuntur: et pro solis carnibus, a quibus abstinetur, grandia piscium corpora duplicantur. Cumque prioribus fueris satiatus, si secundos attigeris, videberis tibi necdum gustasse priores [al. pisces]. Tanta quippe accuratione et arte coquorum cuncta apparantur, quatenus quatuor aut quinque ferculis devoratis, prima non impediant novissima, nec satietas minuat appetitum. Palatum quippe, dum novellis seducitur condimentis, paulatim dissuescere cognita, et ad succos extraneos, veluti adhuc jejunum, avide renovatur in desideria. Venter quidem, dum nescit [al. vescitur]. operatur, sed varietas tollit fastidium. Quia enim puras, ut eas natura creavit, epulas fastidimus, dum [Col. 0910C] aliae aliis multifarie permiscentur, et spretis naturalibus, quos Deus indidit rebus, quibusdam adulterinis gula provocatur saporibus; transitur nimirum meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur. Quis enim dicere sufficit, quot modis (ut caetera taceam) sola ova versantur et vexantur, quanto studio evertuntur, subvertuntur, liquantur, durantur, diminuuntur; et nunc quidem frixa, nunc assa, nunc farsa, nunc mistim, nunc singillatim apponuntur? Utquid autem haec omnia, nisi ut soli fastidio consulatur? Ipsa deinde qualitas rerum talis deforis apparere curatur, ut non minus aspectus, quam gustus delectetur: et cum jam stomachus crebris ructibus repletum se indicet, necdum tamen curiositas satiatur. Sed dum oculi coloribus, palatum saporibus [Col. 0910D] illiciuntur, infelix stomachus, cui nec colores lucent, nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis obruitur quam reficitur.

21. Jam vero de aquae potu quid dicam, quando ne ullo quidem pacto vinum aquatum admittitur? Omnes nimirum, ex quo monachi sumus, infirmos stomachos habemus, et tam necessarium Apostoli de utendo vino consilium merito non negligimus, modico tamen, quod ille praemisit (I Tim. V, 23), nescio cur praetermisso. Et utinam vel solo, cum etiam purum est, contenti essemus! Pudet dicere, sed magis pudeat actitari; et, si pudet audiri, non pudeat emendari. Videas uno in prandio ter, vel quater, semiplenum calicem reportari: quatenus diversis vinis magis odoratis, quam potatis, nec tam [Col. 0911A] haustis quam attactis, sagaci probatione et celeri cognitione unum tandem e pluribus, quod fortius sit, eligatur. Quale est autem illud, quod nonnulla monasteria ex more observare dicuntur, in magnis videlicet festis vina delibuta melle, pigmentorum respersa pulveribus, in conventu bibere? Nunquid et hoc fieri dicemus propter infirmitatem stomachi? Ego vero ad nihil aliud valere video, nisi ut vel amplius bibatur, vel delectabilius. Sed cum venae fuerint vino ingurgitatae, toto in capite palpitantes, sic surgenti a mensa quid aliud libet, nisi dormire? Si autem ad vigilias surgere indigestum cogis, non cantum, sed planctum potius extorquebis.

22. Cum vero ad lectum devenero, requisitus incommodum plango, non crapulae peccatum, sed [Col. 0911B] quod manducare non queo. Ridiculum vero (si tamen verum est) quod relatum est mihi a pluribus, qui hoc se pro certo scire dicebant, reticendum esse non arbitror. Aiunt enim incolumes ac validos juvenes conventum solere deserere, in domo se infirmorum, qui non sunt infirmi, collocare; carnium esu (qui vix aegrotis duntaxat, et omnino debilibus ex Regulae discretione pro virium reparatione conceditur [Reg. S. Benedicti, capp. 31, 39]) non quidem corporis infirmantis ruinas reficere pro incommodo, sed carnis luxuriantis curam perficere in desiderio. Rogo, quae est haec securitas, inter frendentium undique hostium fulgurantes hastas et circumvolantia spicula, tauquam finito jam bello et triumphato adversario, projicere arma, et aut prandiis [Col. 0911C] incubare longioribus, aut nudum molli volutari in lectulo? Quid hoc ignaviae est, o boni milites? Sociis in sanguine et caede versantibus, vos aut cibos diligitis delicatos, aut somnos capitis matutinos? Aliis, inquam, nocte et die cura pervigili festinantibus redimere tempus, quoniam dies mali sunt; vos econtrario et longas noctes dormitando consumitis, et dies fabulando ducitis otiosos? An dicitis, Pax, et non est pax? cur vel non verecundamini ad exprobrationem apostolicae indignationis?Nondum enim, ait, restitistis usque ad sanguinem (Hebr. XII, 3). Imo jam ad ejusdem terribilis valde comminationis tonitruum cur non expergiscimini?Cum dixerint, inquit, Pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet [Col. 0911D] interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient (I Thess. V, 3). Delicata nimis medicina est, prius alligari quam vulnerari, membrum non percussum plangere, et necdum suscepto ictu admovere [Col. 0912A]manum, fovere unguento ubi non dolet, emplastrum adhibere ubi caesura non est.

23. Ad discernendum deinde inter sanos et male habentes, baculos in manibus portare jubentur aegrotantes, plane necessarios: ut quam pallor in vultu, maciesque non indicat, baculus sustentans mentiatur invaletudinem. Ridendas, an lugendas dixerim hujusmodi ineptias? Sic Macarius vixit? sic Basilius docuit? sic Antonius instituit? sic patres in Aegypto conversati sunt? sic denique sancti Odo, Maiolus, Odilo, Hugo, quos se sui utique Ordinis principes et praeceptores habere gloriantur, aut tenuerunt, aut teneri censuerunt? Sed hi omnes, si sancti, imo quia sancti fuerunt, a sancto Apostolo non dissenserunt, qui nimirum ita loquitur: Habentes victum [Col. 0912B] ei vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8). Nobis autem est pro victu satietas, nec vestitum appetimus, sed ornatum.

537 CAPUT X. Vestium ornatum luxumque in eisdem persequitur.

24. Quaeritur ad induendum, non quod utilius, sed quod subtilius inveniatur: non quod repellat frigus, sed quod superbire compellat: non denique juxta Regulam, »quod vilius comparari potest« (Reg. S. Benedicti, cap. 55), sed quod venustius, imo vanius ostentari. Heu me miserum qualemcunque monachum! cur adhuc vivo videre ad id devenisse Ordinem nostrum, Ordinem scilicet qui primus fuit in Ecclesia, imo a quo coepit Ecclesia; quo nullus in terra similior angelicis ordinibus, nullus vicinior [Col. 0912C] ei quae in coelis est Jerusalem mater nostra, sive ob decorem castitatis, sive propter charitatis ardorem; cujus Apostoli institutores, cujus hi, quos Paulus tam saepe sanctos appellat, inchoatores exstiterunt? Et quidem inter illos cum nihil quod suum esset quispiam retinuisset, dividebatur, ut scriptum est, singulis, prout cuique opus erat: non igitur quod quisque pueriliter gestire [al. gestare] poterat. Sane ubi tantum quod opus erat accipiebatur, ibi nihil procul dubio otiosum admittebatur: quanto magis nihil curiosum? quanto magis nihil superbum? Quod, inquit, opus erat; hoc est quantum ad indumenta, quod et nuditatem tegeret, et frigus repelleret. Putasne ibi cuiquam galabrunum aut isembrunum [Col. 0912D] quaerebatur ad induendum; cuiquam ducentorum solidorum mula parabatur ad equitandum? Putasne, inquam, cujuspiam ibi lectulum opertorium cattinum, aut discolor barricanus operiebat, ubi [Col. 0913A] singulis dividebatur tantum, prout cuique opus erat? Non illic arbitror valde curatum fuisse de pretio, de colore, de cultu vestimentorum, ubi tam indefessum inerat studium in concordia morum, animorum cohaerentia, profectuque virtutum. Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32, 35).

25. Ubi nunc illud unanimitatis exercitium? Fusi sumus exterius, et de regno Dei quod intra nos est, relictis veris ac perennibus bonis, foris quaerimus vanam consolationem de vanitatibus et insaniis falsis: ac jam religionis antiquae non solum virtutem amisimus, sed nec speciem retinemus. Ecce enim ipse habitus noster (quod et dolens dico), qui humilitatis esse solebat insigne, a monachis temporis nostri in signum gestatur superbiae. Vix jam in [Col. 0913B] nostris provinciis invenimus, quo vestiri dignemur. Miles et monachus ex eodem panno partiuntur sibi cucullam et chlamydem. Quivis de saeculo, quantumlibet honoratus, etiamsi rex, etiamsi imperator ille fuerit, non tamen nostra horrebit indumenta, si suo sibi modo praeparata fuerint et aptata.

26. Caeterum in habitu, inquis, non est religio, sed in corde. Bene. At tu quando cucullam empturus lustras urbes, fora circuis, percurris nundinas, domos scrutaris negotiatorum, cunctam evertis singulorum supellectilem, ingentes explicas cumulos pannorum, attrectas digitis, admoves oculis, solis apponis radio; quidquid grossum, quidquid pallidum occurrerit, respuis; si quid autem sui puritate ac nitore placuerit, illud mox quantolibet pretio satagis tibi [Col. 0913C] retinere: rogo te, ex corde facis haec, an simpliciter? Cum denique contra Regulam, non quod vilius occurrerit, sed studiosissime quaeris, quod quia rarius invenitur, pretiosius emitur; ignorans facis haec, an ex industria? Ex cordis thesauro sine dubio procedit, quidquid foris apparet vitiorum. Vanum cor vanitatis notam ingerit corpori; et exterior superfluitas interior is vanitatis indicium est. Mollia indumenta animi mollitiem indicant. Non tanto curaretur corporis cultus, nisi prius neglecta fuisset mens inculta virtutibus.

CAPUT XI. De causa cur superiores subditorum vitia non corrigant. Luxum et splendidum praelatorum apparatum perstringit.

[Col. 0913D]

27. Miror autem, cum Regula dicat, ad magistrum respicere quidquid a discipulis delinquitur (Reg. S. Benedicti, cap. 2); et Dominus per prophetam sanguinem in peccato morientium de manu pastorum requirendum esse minetur (Ezech. III, 18), quomodo abbates nostri patiantur fieri talia; nisi forte (si audeam dicere) nemo fidenter reprehendit, in quo se esse irreprehensibilem non confidit. Siquidem humanitatis est omnium, in quo sibi quisque indulget, aliis non vehementer irasci. Dicam, dicam; praesumtuosus dicar, sed verum dicam. Quomodo lux [Col. 0914A] mundi obtenebrata est? quomodo sal terrae infatuatum est? Quorum nobis vita, via vitae debuit esse, dum exemplum in suis actibus ostendunt superbiae, caeci facti sunt duces caecorum. Quod enim (ut caetera taceam) specimen humilitatis est, cum tanta pompa et equitatu incedere, tantis hominum crinitorum stipari obsequiis; quatenus duobus episcopis unius abbatis multitudo sufficiat? Mentior, si non vidi abbatem sexaginta equos, et eo amplius in suo ducere comitatu. Dicas, si videas eos transeuntes, non patres esse monasteriorum, sed dominos castellorum; non rectores animarum, sed principes provinciarum. Tum deinde gestari jubentur mappulae, scyphi, bacini, candelabra, et manticae suffarcinatae, non stramentis, sed ornamentis lectulorum. Vix [Col. 0914B] denique quatuor leucis a sua quispiam domo recedit, nisi cum tota supellectili sua, tanquam sit vel iturus ad exercitum, vel transiturus per desertum, ubi non valeant inveniri necessaria. Annon posset eodem vasculo et aqua manibus vergi, et vinum bibi? Annon posset ardens lucere lucerna, nisi in tuo quod portas candelabro, et hoc aureo, vel argenteo? Annon posset dormiri, nisi super varium stratum, aut sub peregrino coopertorio? Annon unus aliquis minister posset et jumentum ligare, et ad mensam servire, et lectulum praeparare? Nunc ergo tantae multitudini garsionum ac jumentorum, cur, vel ad solatium mali, nobiscum non ferimus necessaria, quatenus hospites non gravemus?

CAPUT XII. Luxum et abusum in templis et oratoriis exstruendis, ornandis, pingendis, arguit.

[Col. 0914C]

28. Sed haec parva sunt: veniam ad majora, sed ideo visa minora, quia usitatiora. Omitto oratoriorum immensas altitudines, immoderatas longitudines, supervacuas latitudines, sumptuosas depolitiones, curiosas depictiones: quae dum orantium in se retorquent aspectum, impediunt et affectum, et mihi quodammodo repraesentant antiquum ritum Judaeorum. Sed esto, fiant haec ad honorem Dei. Illud autem interrogo monachus monachos, quod in gentilibus gentilis arguebat:

Dicite (ait ille), pontifices, in sancto quid facit aurum? (PERS. sat. II, vers. 69.)

[Col. 0914D] Ego autem dico: Dicite, pauperes: non enim attendo versum, sed sensum; dicite, inquam, pauperes, si tamen pauperes, in sancto quid facit aurum? Et quidem alia causa est episcoporum, alia monachorum. Scimus namque, quod illi sapientibus et insipientibus debitores cum sint, carnalis populi devotionem, quia spiritualibus non possunt, corporalibus excitant ornamentis. Nos vero qui jam de populo exivimus; qui mundi quaeque pretiosa ac speciosa pro Christo reliquimus; qui omnia pulchre lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactu placentia, cuncta denique oblectamenta corporea arbitrati sumus [Col. 0915A] ut stercora, ut Christum lucrifaciamus: quorum, quaeso, in his devotionem excitare intendimus? Quem, inquam, ex his fructum requirimus? stultorum admirationem, an simplicium oblationem [al. oblectationem]? An quoniam commisti sumus inter gentes, forte didicimus opera eorum, et servimus adhuc sculptibilibus eorum?

28. Et ut aperte loquar, an hoc totum facit avaritia, quae est idolorum servitus, et non requirimus fructum, sed datum? Si quaeris, quomodo? Miro, inquam, modo. Tali quadam arte spargitur aes, ut multiplicetur. Expenditur ut augeatur, et effusio copiam parit. Ipso quippe visu sumptuosarum, sed mirandarum vanitatum, accenduntur homines magis ad offerendum quam ad orandum. Sic opes opibus [Col. 0915B] hauriuntur, sic pecunia pecuniam trahit: quia nescio quo pacto, ubi amplius divitiarum cernitur, ibi offertur libentius. Auro tectis reliquiis saginantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima forma sancti vel sanctae alicujus, et eo creditur sanctior, quo coloratior. Currunt homines ad osculandum, invitantur ad donandum; et magis mirantur pulchra, quam venerantur sacra. Ponuntur dehinc in ecclesia gemmatae, non coronae, sed rotae, circumseptae lampadibus, sed non minus fulgentes insertis lapidibus. Cernimus et pro candelabris arbores quasdam erectas, multo aeris pondere, miro artificis opere fabricatas, nec magis coruscantes superpositis lucernis quam suis gemmis. Quid, putas, [Col. 0915C] in his omnibus quaeritur? poenitentium compunctio, an intuentium admiratio? O vanitas vanitatum, sed non vanior quam insanior! Fulget ecclesia in parietibus, et in pauperibus eget. Suos lapides induit auro, et suos filios nudos deserit. De sumptibus egenorum servitur oculis divitum. Inveniunt curiosi quo delectentur, et non inveniunt miseri quo sustententur. Utquid saltem sanctorum imagines non reveremur, quibus utique ipsum, quod pedibus conculcatur, scatet pavimentum? Saepe spuitur in ore angeli, saepe alicujus sanctorum facies calcibus tunditur transeuntium. Et si non sacris his imaginibus, cur vel non parcitur pulchris coloribus? Cur decoras quod mox foedandum est? cur depingis quod necesse est conculcari? Quid ibi valent venustae [Col. 0915D] formae, ubi pulvere maculantur assiduo? Denique quid haec ad pauperes, ad monachos, ad spirituales viros? Nisi forte et hic adversus memoratum jam poetae versiculum propheticus ille respondeatur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Assentio: patiamur et haec fieri in ecclesia: quia etsi noxia sunt vanis et avaris, non tamen simplicibus et devotis.

29. Caeterum in claustris coram legentibus fratribus [Col. 0916A] quid facit illa ridicula monstruositas, mira quaedam deformis formositas, ac formosa deformitas? Quid ibi immundae simiae? quid feri leones? quid monstruosi centauri? quid semihomines? quid maculosae tigrides? quid milites pugnantes? quid venatores tubicinantes? Videas sub uno capite multa corpora, et rursus in uno corpore capita multa. Cernitur hinc in quadrupede cauda serpentis, illinc in pisce caput quadrupedis. Ibi bestia praefert equum, capram trahens retro dimidiam; hic cornutum animal equum gestat posterius. Tam multa denique, tamque mira diversarum formarum ubique varietas apparet, ut magis legere libeat in marmoribus quam in codicibus, totumque diem occupare singula ista mirando, quam in lege Dei meditando. [Col. 0916B] Proh Deo! si non pudet ineptiarum, cur vel non piget expensarum?

CAPUT XIII. Modos et media mutuae charitatis et pacis fovendae summatim colligit, denique transfugas instabilitatis notat.

30. Multa quidem et alia suggerebat addenda larga materia; sed avellit me et propria satis anxia occupatio, et tua, frater Ogeri, nimis festina discessio, qui videlicet nec morari diutius acquiescis, nec abire tamen vis absque recenti opusculo. Facio itaque quod vis, et te dimitto, et sermonem brevio: praesertim quia utiliora sunt pauca in pace, quam multa cum scandalo! Et utinam haec pauca scripserim sine scandalo. Enimvero vitia carpens, scio me [Col. 0916C] offendere vitiosos. Potest tamen fieri, volente Deo, aliquibus quos me timeo exasperasse, potius placiturum esse, sed si desinant esse vitiosi: si videlicet, et districtiores desinant esse detractores, et remissiores amputent superfluitates; si sic quisque bonum teneat quod tenet, ut alium aliud tenentem non judicet; si qui accepit jam esse bonus, non invideat melioribus; et qui sibi videtur agere melius, bonum non spernat alterius: si qui districtius vivere possunt, eos qui non possunt nec aspernentur, nec aemulentur; et qui non possunt, eos qui possunt sic mirentur, ut temere non imitentur. Sicut enim non licet his, qui majus aliquid forte voverunt, ad id quod minus est descendere, ne apostatentur: sic non omnibus expedit de bonis minoribus ad majora [Col. 0916D] transire, ne praecipitentur.

31. Scio quippe nonnullos de aliis et congregationibus, et institutionibus, ad nostrum Ordinem pervolasse, pulsasse, intrasse: qui hoc quidem agendo, et suis scandala reliquerunt, et nobis nihilominus attulerunt, dum quantum illos sua temeraria discessione, tantum nos turbarunt sua misera conversatione. Et quoniam superbe spreverunt quod tenebant, et temere praesumpserunt quod non [Col. 0917A] valebant; digno Deus exitu eorum tandem patefecit ignaviam: quia et impudenter deseruerunt quod imprudenter arripuerant, et turpiter redierunt ad id quod leviter deseruerant. Cum enim claustra nostra suis potius Ordinis impatientia, quam desiderio nostri expetierint; ostendunt quod sunt, dum a vobis ad nos, a nobis ad vos instabili levitate pervolantes, et nobis, et vobis, et omnibus bonis scandalum faciunt. Quanquam ergo nonnullos eorum noverimus, qui et fortiter Deo auctore coeperunt, et ipso protectore fortius perseverant; securius est tamen ut perseveremus in bono quod coepimus, quam quod [Col. 0918A] incipiamus ubi non perseveremus; et hoc pariter omnes studeamus, quo secundum Apostoli consilium omnia nostra in charitate fiant (I Cor. XVI, 14). Haec est nostra de nostro, et de vestro Ordine sententia; haec nostris et vestris, haec non de vobis, sed vobis me solere dicere, nullus melius mihi testis erit quam vos, et si quis me novit sicut vos. Quae in vestris laudabilia sunt, laudo et praedico: si quae reprehendenda sunt, ut emendentur, vobis et aliis amicis meis suadere soleo. Hoc non est detractio, sed attractio. Quod ut nobis a vobis semper fiat, omnino precor et supplico. Valete.

Zdroj: MPL 182, Coll. 896 – 918A.


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci