Testamentum Willelmi cognomento Pii, arvernorum comitis et ducis aquitanorum de constructione cluniacensis loci. (anno 910.)

[Col. 0843B] Cunctis sane considerantibus liquet, quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus [Col. 0844B] quae transitorie possidentur, si eis bene utantur semper mansura valeant praemia promereri. Quod [Col. 0845A] videlicet divinus sermo possibile ostendens, atque ad hoc omnino suadens, dicit: Divitiae viri redemptio animae ejus (Prov. XIII). Quod ego Willelmus dono Dei comes et dux sollicite perpendens, ac propriae saluti, dum licitum est, providere cupiens, ratum, imo pernecessarium duxi, ut ex rebus quae mihi temporaliter collatae sunt, ad emolumentum animae meae aliquantulum impertiar. Quippe quia in his videor excrevisse, ne fortassis totum ad curam corporis redarguar in supremo expendisse, quin potius cum suprema sors cuncta rapuerit, quiddam mihi gaudeam reservasse. Quae scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur, nisi ut juxta Domini praeceptum: Amicos mihi faciam (Luc. XVI, 9) pauperes ejus, utque hujusmodi [Col. 0845B] actio, non ad tempus, sed continue peragatur, monastica professione congregatos ex propriis sumptibus sustentem. Ea siquidem fide, ea spe, ut quamvis ipse cuncta contemnere nequeam, tamen dum mundi contemptores, quos justos credo, susceperint: Justorum mercedem accipiam (Matth. X, 41).

Igitur omnibus in unitate fidei viventibus, [Col. 0846A] Christique misericordiam postulantibus qui sibi successuri sunt, et usque ad saeculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amorem Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, res juris mei sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo de propria trado dominatione [donatione] Cluniacum scilicet [Cluniacum scilicet villam] quae sita est super fluvium qui Grauna [Granna] vocatur, cum cortile et manso indominicato, et capella quae est in honore sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Petri apostolorum principis, cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus: villis siquidem, capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, exitibus et regressibus; cultum [Col. 0846B] et incultum cum omni integritate. Quae etiam res sunt sitae in comitatu Matisconensi vel circa, suis unaquaque terminis conclusae. Dono autem haec omnia jam dictis apostolis ego Willelmus et uxor mea Ingelberga, primum pro amore Dei, deinde pro anima senioris mei Odonis regis, pro [Col. 0847A] genitoris ac genitricis meae, pro me et uxore mea, salute scilicet animarum nostrarum et corporum; pro Avanae nihilominus, quae mihi easdem res testamentario jure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrarum, nepotumque atque omnium utriusque sexus propinquorum, pro [Col. 0848A] fidelibus nostris qui nostro servitio adhaerent; pro statu etiam ac integritate catholicae religionis. Postremo vero sicut omnes Christiani unius compage charitatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis praeteritorum scilicet, praesentium sive futurorum temporum orthodoxis, haec donatio fiat.

[Col. 0849A] Eo siquidem dono tenore, ut in Cluniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur, ibique monachi juxta regulam beati Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant, teneant, habeant atque ordinent. Ita duntaxat, ut ibi venerabile orationis domicilium, votis ac supplicationibus fideliter frequentetur, conversioque [conversatioque] coelestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur. Sedulae quoque orationes, postulationes atque obsecrationes Domino diriguntur, tam pro me, quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est. Praecipimus siquidem ut maxime illis sit haec nostra donatio ad perpetuum refugium, qui pauperes de saeculo egressi, nihil secum [Col. 0849B] praeter bonam voluntatem attulerint, ut nostrum supplementum fiat abundantia illorum. Sint ipsi [Col. 0850A] monachi cum omnibus praescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis abbatis, qui quandiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter praesideat. Post discessum vero ejus habeant iidem monachi potestatem et licentiam quemcunque sui ordinis, secundum placitum Dei atque regulam sancti Benedicti promultam [promulgatam], eligere maluerint abbatem, atque rectorem, ita ut nec nostra nec alicujus potestatis contradictione contra religiosam duntaxat electionem impediantur. Per quinquennium autem Romae ad limina apostolorum ad luminaria ipsorum concinnanda [continuanda], decem solidos praefati monachi persolvant, habeantque tuitionem ipsorum apostolorum, atque Romanum pontificem defensorem [Col. 0850B], et ipsi monachi corde et animo pleno praelibatum locum pro posse et nosse suo aedificent. [Col. 0851A] Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum temporibus prout opportunitas atque possibilitas ejusdem loci se dederit, quotidie opera misericordiae pauperibus, indigentibus, advenis, peregrinantibus, summa intentione exhibeantur.

Placuit etiam huic testamento inseri, ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum, nec fascibus regiae magnitudinis, nec cujuslibet terrenae potestatis jugo subjiciantur iidem monachi ibidem congregati. Neque aliquis principum saecularium, non comes quisquam, nec episcopus quilibet, non pontifex supradictae sedis Romanae, per Deum; et in Deum omnesque sanctos ejus, et tremendi judicii diem contestor, deprecor, ne invadat res ipsorum Dei servorum. Non distrahat, non minuat, non procamiet, [Col. 0851B] non beneficiet aliquam personam [alicui personae], non aliquem praelatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arctius inhibeatur, adhuc idem inculcans subjungo. Et obsecro vos, o sancti apostoli [et gloriosi principes terrae], Petre et Paule, et te pontifex pontificum apostolicae sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam quam a Deo accepisti, alienes a consortio sanctae Dei Ecclesiae et sempiternae vitae praedones et invasores atque distractores harum rerum, quas vobis hilari mente promptaque voluntate dono. Sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Cluniaci [Cluniacensis] et servorum Dei ibi commorantium ac commanentium; harum quoque omnium facultatum propter eleemosynam et clementiam, et misericordiam piissimi [Col. 0851C] Redemptoris nostri. Si quis forte, quod absit, [Col. 0852A] et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non aestimo, vel ex propinquis vel extraneis, vel ex qualibet conditione, sive potestate, qualicunque calliditate contra hoc testamentum, quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sancivi, aliquam concussionem inferre tentaverit, primum quidem iram omnipotentis Dei incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium (Apoc. XXII, 19), et deleat nomen ejus de libro vitae (Apoc. III, 5), fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: Recede a nobis (Job XXI, 14), et cum Dathan et Abiron, quos terra aperto ore deglutivit, et vivos infernus absorbuit (Num. XVI, 31), perennem incurrat damnationem. Socius quoque [Col. 0852B] Judae Domini proditoris effectus aeternis cruciatibus retrusus teneatur, et ne ei in praesenti saeculo humanis oculis impune transire videatur, in corpore quidem proprio futurae damnationis tormenta experiatur, sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antiocho, quorum alter acris verberibus coercitus vix semivivus evasit (II Mach. IX, 9); alter vero nutu superno percussus, putrescentibus membris, et scatentibus vermibus miserrime interiit; caeterisque sacrilegis qui aerarium domus Domini temerare praesumpserunt, particeps existat, habeatque, nisi resipuerit, archiclavum totius monarchiae Ecclesiarum, juncto sibi Paulo obstitorem, et amoeni paradisi aditus contradictorem, quos si vellet, habere poterat pro se piissimos intercessores. Secundum mundialem vero legem, his quibus intulerit calumniam centum [Col. 0852C] auri libras, cogente judiciaria potestate compulsus, [Col. 0853A] exsolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum. Sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bituricae civitatis publice.

Willelmus. Ego hanc autoritatem fieri et firmari rogavi, ac manu propria roboravi.

Sigillum Ingelbergae uxoris ejus.

Sigillum Madalberti, peccatoris Bituricensis archiepiscopi.

Signum Adalardi episcopi, P. Alto, peccator episcopus, S. Wilelon, nepotis ejus, S. Armanni, [Col. 0853B] S. Wigonis, S. Ugberti, S. Stephani, S. Veracli, [Col. 0854A] S. Gotbransin, S. Eufredi vicecomitis, S. Gentardi comitis, S. Ignardi, S. Ursonis Graeci, S. Rataldi, S. Rumberti, S. Ismengrii, S. Rotberti, S. Otberti, S. Guiberti [Girberti], S. Bermondi, S. Girardi, S. Ambladi, S. Aleardi, S. Achedei, S. Windonis, S. Grimberti, S. Umberti, S. Arnaldi, S. Armandi, S. Walonis, S. Roberti, S. Bodonis, S. Athonis. S. Girbandi, S. Ismendonis, S. Lotberti, S. Tertberti, S. Bernardi, S. Geraldi, S. Truanni.

Anno undecimo, regnante Carolo rege, indictione 13. Ego Oddo levita, ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi.

Zdroj: MPL 133, Coll. 843B – 854A.


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci