Epistola 437 Paschalis papae Ad Alexium imperatorem Constantinopolitanum (Anno 1115)

ALEXIO, Contantinopolitano imperatori.

Omnipotentis Dei dignationi et miserationi gratias agimus, quia cor vestrum ad reformandam catholicae [Col. 0388C] Ecclesiae unitatem animare et confortare dignatus est, S. Spiritus Paracleti potentiam deprecantes, ut sicut in apostolis suis omnium gentium diversitates unire dignatus est, ita in nobis unitatis hujus operetur effectum. In quo nimirum negotio nobis quidem grandis est difficultas, quia nostrarum gentium diversitas non facile in unum potest convenire consensum. Vobis autem per omnipotentis Dei gratiam facultas patet, quia clericorum ac laicorum, praepositorum ac subditorum . . . . . de vestro pendet arbitrio, cum vestrae adsit benignitas voluntatis. De cujus religioso sanctoque proposito et vestrae nos litterae instruxerunt et fidelissimi ac sapientissimi nuntii vestri, B. Mesimeri relatio nos [Col. 0388D]plenius certificavit. Ipse enim legationi vestrae totis profecto desideriis instare contendit, utpote qui et vestrae fidelitatis studiis et catholicae unitatis votis totus exaestuat. Novit sane vestrae sagacitatis experientia, quanta olim Constantinopolitani patriarchae circa Romanum episcopum devotio ac reverentia fuerit. Caeterum ex multis jam annorum curriculis adeo se civitatis regiae praesules cum clero suo praeter omnem audientiam a Romanae Ecclesiae charitate ac obedientia subtraxerunt, ut neque litteras ab apostolica sede directas suscipere, nec ejus apocrisiariis communicare dignati sint. Et nisi vestri imperii sapientia amoris circa nos et nuntios nostros dulcedinem demonstraret, omnimodo inter nos divisio permaneret, ut neque nos vestri, neque, vos nostri [Col. 0389A] notitiam haberetis, nec ulla inter nos hodie reconciliationis memoria gereretur. Prima igitur unitatis hujus via haec videtur, ut confrater noster Constantinopolitanus patriarcha primatum et reverentiam sedis apostolicae recognoscens, sicut in religiosi principis Constantini sanctionibus institutum et sanctorum conciliorum consensu firmatum est, obstinatiam praeteritam corrigat, sicut ex legatorum nostrorum suggestione cognosces; metropoles vero illae sive provinciae, quae sedis apostolicae quondam dispositionibus subjacebant, ad ejusdem sedis obedientiam dispositionemque concurrant, ut status ille, qui inter veteris et novae Romae nostrorum ac vestrorum praedecessorum temporibus habebatur, nunc cooperante Deo per vestrae sublimitatis industriam [Col. 0389B] reformetur. Ea enim, quae inter Latinos et Graecos fidei vel consuetudinum [diversitatem] faciunt, non videntur aliter posse sedari, nisi prius capiti membra cohaereant. Quomodo enim inter dissidentium et sibi invicem adversantium pugnas quaestionum poterit diversitas pertractari, dum alteri alteris nec obedire nec consentire dignantur. Mox per Dei gratiam apostolicarum sedium praesules, et nostro et vestro cooperante studio, loco et tempore, quod statuerimus, convenire debebunt, ut communicatis consiliis secundum sanctarum rectitudinem Scripturarum de medio quaestionum scandala resecentur. Cujus conventus locum vestrae imminet prudentiae deliberare, qui nostris ad vos convenientibus fratribus salubrior atque commodior [Col. 0389C] sit. Tempus autem opportunum Octobrem sequentis anni mensem Domino cooperante praevidimus. Propter quae omnia cum vestrae sapientiae moderatione tractanda venerabilem fratrem nostrum, M[aurum], Amalfitanum episcopum, et charissimos filios N. abbatem et Hugonem, sedis nostrae presbyteros et charissimum B., sedis nostrae subdiaconum, ad vestram praesentiam destinamus. Quos rogamus ad nos celerius remitti, ut responsionis vestrae certitudinem cognoscentes, quae in posterum ad id peragendum disponenda fuerint, auctore Deo, congruenter disponamus.

Trojae.

Zdroj: [Registrum Paschalis papae, lib. XIV, cap. 6. – E cod. Vatic. Ottobon. n. 3057 eruit W. Giesebrecht; edidit Philipp. Jaffé, Regesta Rom. pont., p. 510.; MPL 163, Col. 388C – 389C.]


© Katedra historie Filozofické fakulty Univerzity Palackého v Olomouci