[Opp. Rabani Mauri, tom. IV, pag. 246.; MPL 102, Col. 724D – 728D.]
Monachorum quatuor esse genera manifestum est. [Col. 0724D] Monachus Graeca etymologia vocatur, eo quod sit singularis. In libris collationum Alonardi, sive Alonazontai, singularis ac solitariae vitae distinctione nominati sunt. Unde consequens fuit, ut ex communione consortii koino bisatai, cellaeque ac diversoria eorum koinobia vocarentur. Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus, quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum usque abbatis Pauli vel Antonii duravit aetatem. Cujus etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia. Itaque coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit omnis in Jerosolymis illa credentium multitudo, [Col. 0725A] quae in actibus Apostolorum ita describitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquod suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus prout cuique opus erat (Act. IV). Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc per paucos in coenobiis invenire difficile est.
Primum coenobitarum. Primum, hoc non pro temporis ordine, sed pro gratiae magnitudine positum intellige. Coenobitae, genus monachorum, quos in commune viventes possumus appellare. Coenobium enim est monasterium plurimorum, id est in commune viventium; quod ex Graeco et Latino [in Latinum] videtur esse positum. Coenon enim Graeci [Col. 0725B] commune dicunt. De hoc perfectorum numero, et vita [et ut ita] dixerim fecundissima radice sanctorum, etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. Cujus professionis principes hos, quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum et Antonium, nominis [Forsan, monuimus] exstitisse. Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa, nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus, contemplationisque divinae solitudinis secreta sectati sunt.
Militans sub regula, vel abbate. Militans dicit, quia militia vita est hominis super terram (Job VII). Sicut et alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccles. II). In qua militia positi flagitare [Col. 0725C] cum Propheta debemus Dominum dicentes: Judica, Domine, nocentes me, expugnantes me. Apprehende arma, et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV).
Secunaum genus est anachoretarum, id est eremitarum. Anachorisis enim, Graece eremus dicitur. Anachoretarum genus est monachorum qui post coenobitarum vitam deserta petunt; et ab eo quod procul ab hominibus recesserint, tali nomine nuncupantur. Ergo anachoretae secessores interpretari possunt.
Horum qui non conversionis fervore novitio. Novitius enim compunctionis fervore coactus omnia regularia observare se promittit praecepta. Sed quia hominis est disponere vias suas, et Domini est dirigere [Col. 0725D] gressus suos, utrum ad perfectionis perveniat calcem ignorat homo.
Sed monasterii probatione diuturna. Diuturnam dicit, id est, multis temporibus, vel diebus probatam. Sicut enim in camino ignis coquendo probatur aurum; ita in monasterii claustro et regulari disciplina tribulando, bonus probatur monachus; ut sicut in diademate veri regis probatum fabricatur aurum, ita in diademate regis Christi bene probatus fabricetur monachus. Sicut scriptum est de ipsius veri regis persona: Quasi sponsum decoravit me corona (Isai. LXI). Corona enim Christi sunt omnes electi, inter quos bene probati computati sunt monachi
Didicerunt contra diabolum multorum solatio jam [Col. 0726A] docti pugnare. Sicut in luctaminibus hujus saeculi sine agone, seu certamine, non coronatur, ita et in spiritali conversatione, et proposito sancto, nemo sine luctamine potest immarcessibilem coronam accipere, vitaeque aeternae haeres existere. Semper enim perfecti athletae sine aliquo metu, et cum magna alacritate inveniuntur in certamine. Sic ergo et perfectissimi luctatores, et continentissimi monachi decertant, habentes semper prae oculis paradisi jucunditatem, et exspectantes deliciis ejus perfrui, et quae promissa sunt bona, et immortalia saecula, et lumen sempiternum. Vis in agone certare, et victor existere, indue te armatura Dei, sicut vestimento, id est, scuto fidei, galea salutis, et caeteris, quae ab Apostolo praecipiuntur [Col. 0726B]
Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius sola manu, vel brachio contra vitia carnis, vel cogitationum Deo auxiliante pugnare sufficiunt. Acies dicitur instructus ordo militum ad bellandum contra diabolum. Ex qua iste solus monachorum ordo egreditur pugnaturus. Pugna vocata eo quod primitus in bello pugnis praeliari incipiebant. Nullus enim absque certamine coronabitur; neque gratia Dei deserit quemquam, si cum alacritate et bona voluntate pugnaverit contra vitia carnis. Vitia autem carnis omnibus nota sunt, sicut Apostolus ait: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia (Galat. V), et reliqua, sicut jam supra dicta sunt. Sic dixit contra vitia carnis, vel cogitationum; [Col. 0726C] ac si diceret, contra vitia operis et voluntatum. Aliquoties autem sunt vitia, primum in cogitatione, post egrediuntur in opere. Aliquoties vero sunt tantum in cogitatione, et non procedunt in opere. Unde et ponderosus in lege panis Domino prohibetur offerre. Ponderosus vero est qui vitia turpiter non exercet in opere, ab illis tamen frequenter polluitur in mente. Et quamvis opus nefarium non exerceat in cogitatione, tamen turpia vitia gestat. Contra quae vitia sola manu vel brachio monachus pugnat, quia propria virtute vel operatione, quae per brachium significatur et manum, sine fratrum adminiculo, cum Domini tantum adjutorio victor exstitit in eremo.
Tertium vero monachorum teterrimum genus est Sarabaitarum. [Col. 0726D] Tertium dicit nigerrimum, obscurissimum, horribile, agreste vel ferum. Veteres enim pro nimis fero teterrimum dixerunt. Sarabaitae autem interpretantur Rennuitae, eo quod majorum exempla vel doctrinam sequi renuant. Emersit enim hoc teterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxius illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Saphiram in exordio Ecclesiae pullulans apostoli Petri severitate succisa est. Quae inter monachos tam detestabilis exsecrandaque judicata est, nec a quoquam ulterius usurpata est, quandiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium infixa duravit. Qua beatus Apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus [Col. 0727A] est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.
Qui nulla regula approbati experientia magistri, sicut aurum fornacis. Qui nulla regula approbati, dicit, id est, nullius regulae examinatione experti vel eruditi. Omnium enim recte viventium vitae sine dubio regulae sunt vocatae. Experientia, notitia, vel doctrina, ab experimento dicta. Quarum omnium exemplar Sarabaitae non imitantur ut vivant, sed in suis corrupti voluptatibus resolvuntur ut pereant. Non regulari disciplina probantur ut aurum, sed suis desideriis mollescunt ut plumbum. Unde et sequitur:
Sed in plumbi natura molliti. Aurum enim in fornace positum, et fortitudinem accipit et fulgorem; [Col. 0727B] Ita et probus monachus in camino regulari positus, et fortitudinem accipit ut adversa aequanimiter toleret, et fulgorem ut bonorum operum cunctis exemplar demonstret. Plumbum vero in igne missum mollescit et deperit, sic quando monachus reprobus in regulari disciplina positus tepescit, perit. De illo dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit eum Dominus (Sapient. III). De isto autem: Quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo, dicit Dominus (Apoc. III). Unus auri fulgore recepto cum Christo regnaturus ascendit in coelum, alter in plumbi natura mollitus cum diabolo cruciandus descendit ad tartarum. Unus virtutibus auctus crescit in melius, alter tepidus factus decrescit in pejus. Unus pollet virtutibus sacris, alter tepescit saeculi curis. Unus veraciter [Col. 0727C] monachi nomen portat, alius falsatoris monachi nomen gestat propter tonsuram. Unde et sequitur:
Adhuc operibus servantes saeculo fidem mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Ille enim fidem saeculo servat, qui ea quae saecularis egit in habitu monachi positus agere non cessat. Quid est enim adhuc operibus servare saeculo fidem, nisi ea facere in monasterio monachum, quae egit in saeculo adhuc in saeculari habitu positus. Saeculo fidem servat, quia ejus voluntatem facere non cessat; saeculo fidem servat, quia se nec desiderio, nec cogitatione, nec opere ab illo separat; sed tantum per tonsuram et religionis habitum Dei sese mentitur filium. In habitu enim et religione exterius a nescientibus videtur esse monachus, operibus tamen a scientibus Domino [Col. 0727D] videtur esse mentitus. De talibus enim Dominus ait: Videbitis eos in vestibus ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII).
Qui bini aut terni, aut certe singuli sine pastore, non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus pro lege eis est desideriorum voluptas. Sine pastore dicit, id est sine abbate, qui in monasterio vicem Christi videtur agere, qui dixit: Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, qui cognosco meas, quia cognoscunt me meae (Joan. X). Et quia pastorem non habent, non in Dominicis, sed suis inclusi ovilibus manent. Domini enim ovilia sanctorum monachorum sunt monasteria, qui recte a summo pastore Christo reguntur, [Col. 0728A] et in loco pascuae collocantur. A quo isti nec reguntur, nec collocantur, sed desideria sua implentes turpiter in suis cubilibus commorantur. Ubi et pro lege tenent omnia quae operantur, et desideria suarum implentes voluptatum, omnia quaecunque volunt peragunt. Unde et subditur:
Cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum; et quod non voluerint, putant non licere. Quidquid putaverint, dixit, non quidquid auctoritate divinarum Scripturarum vel exemplis probaverint patrum. Cum quibus enim voluerint jejunia solvere solvunt, qui dicunt, Bonum, et sanctum est pro hospite jejunia solvere. Illis autem quibus noluerint humanitatem exhibere, Non nobis licet jejunium hodie solvere. Aliter putant in cordibus suis, et eligunt [Col. 0728B] in mente sua potius solitariam vitam ducere, quam cum aliis sub regulari disciplina manere. Dicentes, Sanctius est secura mente et secreta divisim vivere, quam aut aliis irrogare aut ab aliis irrogatam regularem recipere disciplinam. Nescientes scriptum: Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem (Eccle. IV). Multa enim pericula sunt solitario proxima. Primum quia sibimetipsi in omnibus actibus suis placet, et nullum alium habet qui opus ejus probet. Deinde quaeque illi vitia abundent, quaeque virtutes desint, non cognoscit. In quo humilitatem suam probet neminem habet, obedientiam fratri non impendit, in jejuniis patientiam non ostendit. Melius est ergo monacho ut vivat in monasterio cum disciplina unius patris multorumque consortio, [Col. 0728C] et ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam; unus enim silentium, alter docet mansuetudinem: non faciat quod vult; comedat quod jubetur; habeat quantum acceperit; operis sui pensam persolvat; subjiciatur cui non vult. Lassus ad servitium veniat, ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus injuriam taceat.
Quartum vero genus est monachorum, quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias trinis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi et nunquam stabiles. Gyro circuitus dicitur. Ergo gyrovagus dicendus est ille qui vagus atque vagando aliorum cellas pariterque casas circuit. Ipsi et alio nomine Circilliones vocantur, qui sub habitu monachorum hac illacque vagantur, [Col. 0728D] venalem circumferentes hypocrisin. Circumeuntes provincias nusquam missi, nusquam fixi, nusquam stantes, nusquam sedentes; semper et ubique.
Propriis voluptatibus et gulae illecebris servientes. Illecebrae dicuntur delectationes illicitae, luxuriosae, voluptuosae, sive turpissimae, in quibus mollis et dissolutus monachus frequenter involvitur.
Et cum sint isti per omnia deteriores Sarabaitis, de illorum omnia miserrima conversatione melius est silere, quam loqui.